WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 31 decembris A.D. 2025
Hebdomada I psalterii
Dies VII infra Octavam Nativitatis

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.

Psalmus 118, 9-16
II (Beth)

In quo mundábit adulescéntior viam suam? *
In custodiéndo sermónes tuos.
In toto corde meo exquisívi te, *
ne erráre me fácias a præcéptis tuis.
In corde meo abscóndi elóquia tua, *
ut non peccem tibi.
Benedíctus es, Dómine; *
doce me iustificatiónes tuas.
In lábiis meis *
numerávi ómnia iudícia oris tui.
In via testimoniórum tuórum delectátus sum, *
sicut in ómnibus divítiis.
In mandátis tuis exercébor, *
et considerábo vias tuas.
In iustificatiónibus tuis delectábor, *
non oblivíscar sermónem tuum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 16
Ab impiis salva me, Domine
In diebus carnis suæ... preces offerens exauditus est (Hebr 5, 7)

I

Exáudi, Dómine, iustítiam meam, *
inténde deprecatiónem meam.
Auribus pércipe oratiónem meam, *
non in lábiis dolósis.
De vultu tuo iudícium meum pródeat; *
óculi tui vídeant æquitátes.
Proba cor meum, et vísita nocte; †
igne me exámina, *
et non invénies in me iniquitátem.
Nos transgréditur os meum ad ópera hóminum, *
propter verba labiórum tuórum custodívi me a viis violénti.
Rétine gressus meos in sémitis tuis, *
ut non moveántur vestígia mea.
Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus; *
inclína aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
Mirífica misericórdias tuas, *
qui salvos facis sperántes in te ab insurgéntibus, in déxtera tua.
Custódi me ut pupíllam óculi, †
sub umbra alárum tuárum prótege me *
a fácie impiórum qui me afflixérunt.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

II

Inimíci mei ánimam meam circumdedérunt, †
ádipem suum conclusérunt; *
os eórum locútum est supérbiam.
Incedéntes nunc circumdedérunt me, *
óculos suos statuérunt prostérnere in terram.
Aspéctus eórum quasi leónis paráti ad prædam, *
et sicut cátuli leónis recubántis in ábditis.
Exsúrge, Dómine, præveni eum, supplánta eum; *
éripe ánimam meam ab ímpio frámea tua,
a mórtuis manu tua, Dómine, *
a mórtuis, quorum defécit portio vitæ.
De recónditis tuis adímpleas ventrem eórum, *
saturéntur fílii, et dimíttant relíquias párvulis suis.
Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam, *
satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.


Is 48, 20

In voce exsultatiónis annuntiáte; audítum fácite hoc, et erférte illud usque ad extréma terræ. Dícite: Redémit Dóminus servum suum Iacob.

V. Vidérunt omnes fines terræ, allelúia.
R. Salutáre Dei nostri, allelúia.



Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, qui in Fílii tui nativitáte tribuísti totíus religiónis inítium perfectionémque constáre, da nobis, quæsumus, in eius portióne censéri, in quo totíus salútis humánæ summa consístit. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)