WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 31 decembris A.D. 2025
Hebdomada I psalterii
Dies VII infra Octavam Nativitatis

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen venis atque vita,
ádvenis morbis hóminum medéla,
porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum
cælicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Vírginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
cántica laudis. Amen.


Ant. 1 Læténtur cæli et exsúltet terra ante fáciem Dómini, quóniam venit.

Psalmus 95
Dominus rex et iudex omnis terræ
Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni (Cf. Ap 14, 3)

Cantáte Dómino cánticum novum, *
cantáte Dómino, omnis terra.
Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, *
annuntiáte de die in diem salutáre eius.
Annuntiáte inter gentes glóriam eius, *
in ómnibus pópulis mirabília eius.
Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
terríbilis est super omnes deos.
Quóniam omnes dii géntium inánia, *
Dóminus autem cælos fecit.
Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, *
poténtia et decor in sanctuário eius.
Afférte Dómino, famíliæ populórum, †
afférte Dómino glóriam et poténtiam, *
afférte Dómino glóriam nóminis eius.
Tóllite hóstias et introíte in átria eius, *
adoráte Dóminum in splendóre sancto.
Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, *
dícite in géntibus: "Dóminus regnávit".
Etenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur; *
iudicábit pópulos in æquitáte.
Læténtur cæli et exsúltet terra, †
sonet mare et plenitúdo eius; *
gaudébunt campi et ómnia quæ in eis sunt.
Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum †
a fácie Dómini, quia venit, *
quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terræ in iustítia *
et pópulos in veritáte sua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Læténtur cæli et exsúltet terra ante fáciem Dómini, quóniam venit.

Ant. 2 Lux orta est iusto, rectis corde lætítia, allelúia.

Psalmus 96
Gloria Domini in iudicio
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum (S. Athanasius)

Dóminus regnávit, exsúltet terra, *
læténtur ínsulæ multæ.
Nubes et calígo in circúitu eius, *
iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
Ignis ante ipsum præcédet, *
et inflammábit in circúitu inimícos eius.
Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
vidit et contrémuit terra.
Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
a fácie Dómini omnis terra.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
Confundántur omnes qui adórant sculptília, †
et qui gloriántur in simulácris suis. *
Adóráte eum omnes ángeli eius.
Audívit et lætáta est Sion, †
et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua, Dómine.
Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
nimis exaltátus es super omnes deos.
Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
de manu peccatóris liberábit eos.
Lux orta est iusto, *
et rectis corde lætítia.
Lætámini, iusti, in Dómino, *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Lux orta est iusto, rectis corde lætítia, allelúia.

Ant. 3 Notum fecit Dóminus salutáre suum, allelúia.

Psalmus 97
Dominus victor in iudicio
Hic psalmus priorem Domini adventum significat et fidem omnium gentium (S. Athanasius)

Cantáte Dómino cánticum novum, *
quia mirabília fecit.
Salvávit sibi déxtera eius, *
et brácchium sanctum eius.
Notum fecit Dóminus salutáre suum, *
in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
Recordátus est misericórdiæ suæ *
et veritátis suæ dómui Israel.
Vidérunt omnes términi terræ *
salutáre Dei nostri.
Iubiláte Deo, omnis terra, *
erúmpite, exsultáte et psállite.
Psállite Dómino in cíthara, *
in cíthara et voce psalmi;
in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ, *
iubiláte in conspéctu regis Dómini.
Sonet mare et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Flúmina plaudent manu, †
simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini, *
quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terrárum in iustítia *
et pópulos in æquitáte.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Notum fecit Dóminus salutáre suum, allelúia.

V. Novíssime Deus locútus est nobis in Fílio.
R. Per quem fecit et sæcula.



De Epístola ad Colossénses
2, 4-15

Fides nostra in Christo

Fratres:
Hoc dico, ut nemo vos decípiat in sublimitáte sermónum. Nam etsi córpore absens sum, sed spíritu vobíscum sum, gaudens et videns órdinem vestrum, et firmaméntum eius quæ in Christo est fídei vestræ.
Sicut ergo accepístis Iesum Christum Dóminum, in ipso ambuláte, radicáti et superædificáti in ipso et confirmáti fide, sicut et didicístis, abundántes in illo in gratiárum actióne.
Vidéte ne quis vos decípiat per philosophíam et inánem falláciam, secúndum traditiónem hóminum, secúndum eleménta mundi et non secúndum Christum.
Quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter; et estis in illo repléti, qui est caput omnis principátus et potestátis.
In quo et circumcísi estis circumcisióne non manu facta in exspoliatióne córporis carnis, sed in circumcisióne Christi, consepúlti ei in baptísmo, in quo et resurrexístis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis. Et vos cum mórtui essétis in delíctis et præpútio carnis vestræ, convivificávit cum illo, donans vobis ómnia delícta.
Delens quod advérsus nos erat chirógraphum decréti, quod erat contrárium nobis, et ipsum tulit de médio, affígens illud cruci; et exspólians principátus et potestátes tradúxit confidénter, palam triúmphans illos in semetípso.


Col 2, 9. 10. 12

R. In Christo inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter, * Ipse est caput omnis principátus et potestátis.
V. Consepúlti ei sumus in baptísmo, in quo et resurréximus per fidem operatiónis Dei. R. Ipse est caput omnis principátus et potestátis.



Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
(Sermo 6 in Nativitate Domini, 2-3, 5: PL 54, 213-216)

Natalis Domini, natalis est pacis

Quamvis illa infántia, quam Fílii Dei non est dedignáta maiéstas, in virum perféctum ætátis adiectióne provécta sit, et, consummáto passiónis et resurrectiónis triúmpho, omnes suscéptæ pro nobis humilitátis transíerint actiónes, rénovat tamen nobis hodiérna festívitas nati Iesu ex María Vírgine sacra primórdia; et, dum Salvatóris nostri adorámus ortum, invenímur nos nostrum celebráre princípium.
Generátio enim Christi orígo est pópuli christiáni, et natális cápitis natális est córporis.
Hábeant licet sínguli quique vocatórum órdinem suum, et omnes Ecclésiæ fílii témporum sint successióne distíncti, univérsa tamen summa fidélium, fonte orta baptísmatis, sicut cum Christo in passióne crucifíxi, in resurrectióne resuscitáti, in ascensióne ad déxteram Patris collocáti, ita cum ipso sunt in hac nativitáte congéniti.
Quisquis enim hóminum in quacúmque mundi parte credéntium regenerátur in Christo, intercíso originális trámite vetustátis, transit in novum hóminem renascéndo; nec iam in propágine habétur carnális patris, sed in gérmine Salvatóris, qui ídeo Fílius hóminis est factus, ut nos fílii Dei esse possímus.
Nisi enim ille ad nos hac humilitáte descénderet, nemo ad illum ullis suis méritis perveníret.
Unde ipsa colláti múneris magnitúdo dignam a nobis éxigit suo splendóre reveréntiam. Ideo enim, sicut beátus Apóstolus docet, non spíritum huius mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ a Deo donáta sunt nobis; qui non áliter pie cólitur, nisi id ei, quod ipse tríbuit, offerátur.
Quid autem in thesáuro domínicæ largitátis ad honórem præséntis festi tam cóngruum póssumus inveníre, quam pacem, quæ in nativitáte Dómini primo est angélico prædicáta concéntu?
Ipsa enim est, quæ parit fílios Dei, nutrix dilectiónis et génetrix unitátis, réquies beatórum et æternitátis habitáculum; cuius hoc opus próprium et speciále benefícium est, ut iungat Deo quos secérnit de mundo.
Qui ergo non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt, ófferant Patri pacificórum concórdiam filiórum, et in primogénitum novæ creatúræ, qui venit non suam, sed mitténtis, fácere voluntátem, univérsa adoptiónis membra concúrrant: quóniam grátia Patris non discórdes neque dissímiles, sed unum sentiéntes unúmque amántes adoptávit herédes. Ad unam reformátos imáginem, opórtet ánimam habére confórmem.
Natális Dómini, natális est pacis: sic enim ait Apóstolus: Ipse est pax nostra, qui fecit útraque unum; quóniam sive Iudæus, sive gentílis, per ipsum habémus accéssum in uno Spíritu ad Patrem.


Eph 2, 13-14. 17

R. Vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi. * Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum.
V. Et véniens evangelizávit pacem vobis, qui longe fuístis, et pacem iis qui prope. R. Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, qui in Fílii tui nativitáte tribuísti totíus religiónis inítium perfectionémque constáre, da nobis, quæsumus, in eius portióne censéri, in quo totíus salútis humánæ summa consístit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)