V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Verbum salútis ómnium,
Patris ab ore pródiens,
Virgo beáta, súscipe
casto, María, víscere.
2 Te nunc illústrat cælitus
umbra fecúndi Spíritus,
gestes ut Christum Dóminum,
æquálem Patri Fílium.
3 Hæc est sacráti iánua
templi seráta iúgiter,
soli suprémo Príncipi
pandens beáta límina.
4 Olim promíssus vátibus,
natus ante lucíferum,
quem Gábriel annúntiat,
terris descéndit Dóminus.
5 Læténtur simul ángeli,
omnes exsúltent pópuli:
excélsus venit húmilis
salváre quod períerat.
6 Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. 1
Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.
Psalmus 136, 1-6
Super flumina Babylonis
Hanc corporalem populi captivitaiem referre in exemplum spiritalis captivitatis oportet (S. Hilarius)
Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus, *
cum recordarémur Sion.
In salícibus in médio eius *
suspéndimus cítharas nostras.
Quia illic rogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, *
verba cantiónum,
et qui affligébant nos, lætítiam: *
"Cantáte nobis de cánticis Sion".
Quómodo cantábimus cánticum Dómini *
in terra aliéna?
Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, *
obliviscátur sui déxtera mea;
adhæreat lingua mea fáucibus meis, *
si non memínero tui,
si non præposúero Ierúsalem *
in cápite lætítiæ meæ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.
Ant. 2
Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.
Psalmus 137
Gratiarum actio
Reges terræ afferent gloriam suam et honorem in civitatem sanctam (Cf. Ap 21, 24)
Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, *
quóniam audísti verba oris mei.
In conspéctu angelórum psallam tibi, *
adorábo ad templum sanctum tuum;
et confitébor nómini tuo
propter misericórdiam tuam et veritátem tuam, *
quóniam magnificásti super omne nomen elóquium tuum.
In quacúmque die invocávero te, exáudi me; *
multiplicábis in ánima mea virtútem.
Confitebúntur tibi, Dómine, omnes reges terræ, *
quia audiérunt elóquia oris tui.
Et cantábunt vias Dómini, *
quóniam magna est glória Dómini;
quóniam excélsus Dóminus,
et húmilem réspicit, *
et supérbum a longe cognóscit.
Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me;
et contra iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, *
et salvum me fáciet déxtera tua.
Dóminus opus perfíciet pro me;
Dómine, misericórdia tua in sæculum: *
ópera mánuum tuárum ne remíttas.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.
Ant. 3
Ut cognoscámus, Dómine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.
Canticum (Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12)
Hymnus redemptorum
Dignus es, Dómine Deus noster, *
accípere glóriam et honórem et virtútem;
quia tu creásti ómnia, *
et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es
et redemísti nos Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne,
et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábimus super terram.
Dignus est Agnus, qui occísus est,
accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ut cognoscámus, Dómine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.