|
Menu: |
Tabele stron Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum
|
|

|
|
Die 23 decembris A.D. 2025
Hebdomada IV psalterii
Hebdomada IV Adventus
|
 |
Officium lectionis

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sæculum:
talis decet partus Deum.
2 Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.
3 Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.
4 Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.
5 Æquális ætérno Patri,
carnis tropæo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.
6 Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.
7 Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. 1
Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Psalmus 101
Exsulis vota et preces
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra (2 Cor 1, 4)
I
Dómine, exáudi oratiónem meam, *
et clamor meus ad te véniat.
Non abscóndas fáciem tuam a me;
in quacúmque die tríbulor, *
inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te, *
velóciter exáudi me.
Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
et ossa mea sicut crémium aruérunt.
Percússum est ut fenum, et áruit cor meum, *
étenim oblítus sum comédere panem meum.
A voce gémitus mei *
adhæsit os meum carni meæ.
Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
factus sum sicut nyctícorax in ruínis.
Vigilávi, *
et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
exardescéntes in me advérsum me iurábant.
Quia cínerem tamquam panem manducábam, *
et potum meum cum fletu miscébam,
a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
quia élevans allisísti me.
Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
et ego sicut fenum árui.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Ant. 2
Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
II
Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
Tu exsúrgens miseréberis Sion,
quia tempus miseréndi eius, *
quia venit tempus.
Quóniam placuérunt servis tuis lápides eius, *
et púlveris eius miseréntur.
Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
et omnes reges terræ glóriam tuam;
quia ædificávit Dóminus Sion, *
et appáruit in glória sua.
Respéxit in oratiónem ínopum, *
et non sprevit precem eórum.
Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
et pópulus qui creábitur, laudábit Dóminum.
Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
Dóminus de cælo in terram aspéxit;
ut audíret gémitus compeditórum, *
ut sólveret fílios mortis;
ut annúntient in Sion nomen Dómini, *
et laudem eius in Ierúsalem;
in conveniéndo pópuli in unum, *
et regna, ut sérviant Dómino.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
Ant. 3
Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
III
Humiliávit in via virtútem meam, *
abbreviávit dies meos.
Dicam: "Deus meus,
ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.
Inítio terram fundásti; *
et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
Ipsi períbunt, tu autem pérmanes;
et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur.
Tu autem idem ipse es, *
et anni tui non defícient.
Fílii servórum tuórum habitábunt, *
et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
V.
Véniat super me misericórdia tua, Dómine.
R.
Salutáre tuum, secúndum elóquium tuum.
|
|
De libro Isaíæ prophétæ
|
51, 1-11
|
Salus filiis Abrahæ promittitur
Audíte me, qui sequímini quod iustum est et quæritis Dóminum; atténdite ad petram unde excísi estis, et ad cavérnam laci de qua præcísi estis. Atténdite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram quæ péperit vos; quia unum vocávi eum, et benedíxi ei, et multiplicávi eum.
Consolábitur ergo Dóminus Sion, et consolábitur omnes ruínas eius; et ponet desértum eius quasi delícias, et solitúdinem eius quasi hortum Dómini. Gáudium et lætítia inveniétur in ea, gratiárum áctio et vox laudis.
Atténdite ad me, pópule meus et tribus mea, me audíte, quia lex a me éxiet, et iudícium meum in lucem populórum requiéscet. Prope est Iustus meus, egréssus est Salvátor meus, et brácchia mea pópulos iudicábunt; me ínsulæ exspectábunt, et brácchium meum sustinébunt.
Leváte in cælum óculos vestros, et vidéte sub terra deórsum; quia cæli sicut fumus liquéscent, et terra sicut vestiméntum atterétur, et habitatóres eius sicut hæc interíbunt. Salus autem mea in sempitérnum erit, et iustítia mea non defíciet.
Audíte me qui scitis iustum; pópulus meus, lex mea in corde eórum: nolíte timére oppróbrium hóminum, et blasphémias eórum ne metuátis. Sicut enim vestiméntum sic cómedet eos vermis, et sicut lanam sic devorábit eos tínea; salus autem mea in sempitérnum erit, et iustítia mea in generatiónes generatiónum.
Consúrge, consúrge, indúere fortitúdinem, brácchium Dómini; consúrge sicut in diébus antíquis, in generatiónibus sæculórum. Numquid non tu percussísti supérbum, vulnerásti dracónem? Numquid non tu siccásti mare, aquam abýssi veheméntis, qui posuísti profúndum maris viam, ut transírent liberáti?
Et nunc qui redémpti sunt a Dómino reverténtur, et vénient in Sion laudántes; et lætítia sempitérna super cápita eórum, gáudium et lætítiam tenébunt: fúgiet dolor et gémitus.
|
|
|
Cf. Is 51, 4-5; 35, 10
|
R.
Atténdite ad me, pópule meus, et tribus mea, me audíte; * Prope est Iustus meus, egréssus est Salvátor meus.
V.
Et nunc qui redémpti sunt a Dómino reverténtur et vénient in Sion laudántes. R. Prope est Iustus meus, egréssus est Salvátor meus.
Ex Tractátu sancti Hippólyti presbýteri Contra hæresim Noéti
(Cap. 9-12: PG 10, 815-819)
Manifestatio sacramenti absconditi
Unus Deus est, quem non aliúnde, fratres, agnóscimus, quam ex sanctis Scriptúris. Quæcúmque ergo divínæ Scriptúræ prædicant, sciámus; et quæcúmque docent, cognoscámus: et sicut Pater vult credi, sic credámus; et sicut vult Fílium glorificári, sic glorificémus; et sicut vult donári Spíritum Sanctum, sic accipiámus. Non secúndum própriam voluntátem, neque secúndum próprium sensum, neque vim inferéntes iis quæ a Deo data sunt; sed quómodo ipse per sanctas Scriptúras docére vóluit, sic intellegámus.
Deus solus cum esset, nihílque sibi coævum habéret, vóluit mundum effícere. Et mundum cógitans ac volens et dicens effécit; continuóque éxstitit ei factus sicut vóluit, et sicut vóluit, perfécit. Satis ígitur nobis est scire solum, nihil esse Deo coævum. Nihil erat præter ipsum; ipse solus, multus erat. Nec enim erat sine ratióne; sine sapiéntia, sine poténtia, sine consílio. Omnia erant in eo: ipse erat ómnia. Quando vóluit, et quómodo vóluit, osténdit Verbum suum tempóribus apud eum definítis; per quod ómnia fecit.
Quod Verbum cum in se habéret, essétque mundo creáto inaspectábile, fecit aspectábile, emíttens priórem vocem; et lumen ex lúmine génerans, deprómpsit ipsi creatúræ Dóminum, sensum suum; et qui prius ipsi tantum erat visíbilis, mundo autem invisíbilis, hunc visíbilem facit, ut mundus, cum eum qui appáruit vidéret, salvus fíeri posset.
Hoc vero mens est, quod pródiens in mundum, osténsum est puer Dei. Omnia ígitur per ipsum, ipse autem solus ex Patre.
Hic autem dedit legem et prophétas; et dando coégit hos per Spíritum Sanctum loqui, ut, accipiéntes virtútis patérnæ inspiratiónem, consílium et voluntátem Patris nuntiárent.
Factum est ígitur maniféstum Verbum, sicut ait beátus Ioánnes. Répetit enim summátim quæ a prophétis dicta sunt, demónstrans hoc esse Verbum per quod ómnia facta sunt. Sic enim ait: In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et infra ait: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt.
|
|
|
Cf. Is 9, 5. 6; Lc 1, 32; Io 1, 4
|
R.
Nascétur nobis párvulus, et vocábitur Deus fortis: * Ipse sedébit super thronum David patris sui et imperábit: cuius potéstas super úmerum eius.
V.
In ipso vita erat, et vita erat lux hóminum. R. Ipse sedébit super thronum David patris sui et imperábit: cuius potéstas super úmerum eius.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, nativitátem Fílii tui secúndum carnem propinquáre cernéntes, quæsumus, ut nobis indígnis fámulis tuis misericórdiam præstet Verbum, quod ex Vírgine María dignátum est caro fíeri, et habitáre in nobis.
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
|
|