V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.
2 In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.
3 Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.
4 Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.
Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.
Psalmus 118, 129-136
XVII (Phe)
Meditatio verbi Domini in lege
Plenitudo legis est dilectio (Rom 13, 10)
Mirabília testimónia tua, *
ídeo servávit ea ánima mea.
Declarátio sermónum tuórum illúminat, *
et intelléctum dat párvulis.
Os meum apérui et attráxi spíritum, *
quia præcépta tua desiderábam.
Convértere in me et miserére mei *
secúndum iudícium tuum cum diligéntibus nomen tuum.
Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, *
et non dominétur mei omnis iníquitas.
Rédime me a calúmniis hóminum, *
ut custódiam mandáta tua.
Fáciem tuam illúmina super servum tuum, *
et doce me iustificatiónes tuas.
Rívulos aquárum deduxérunt óculi mei, *
quia non custodiérunt legem tuam.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 81
Contra iudices iniquos
Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus (1 Cor 4, 5)
Deus stetit in concílio divíno, *
in médio deórum iúdicat.
"Usquequo iudicábitis iníque, *
et fácies peccatórum sumétis?
Iudicáte egéno et pupíllo, *
húmilem et páuperem iustificáte.
Erípite páuperem, *
et egénum de manu peccatóris liberáte".
Nesciérunt neque intellexérunt, in ténebris ámbulant; *
movebúntur ómnia fundaménta terræ.
Ego dixi: "Dii estis, *
et fílii Excélsi omnes".
Vos autem sicut hómines moriémini, *
et sicut unus de princípibus cadétis.
Surge, Deus, iúdica terram, *
quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 119
Desiderium pacis
In tribulatione patientes, orationi instantes (Rom 12, 12)
Ad Dóminum cum tribulárer clamávi, *
et exaudívit me.
Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *
a lingua dolósa.
Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi, *
lingua dolósa?
Sagíttæ poténtis acútæ *
cum carbónibus iuniperórum.
Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch; *
habitávi ad tabernácula Cedar;
multum íncola fuit ánima mea *
cum his qui odérunt pacem.
Ego eram pacíficus; *
cum loquébar, illi impugnábant me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.