WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 22 decembris A.D. 2025
Hebdomada IV psalterii
Hebdomada IV Adventus

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prævia,
qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exæstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sæculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.

At nos secúndus præmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quærimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.


Ant. 1 Ecce véniet Dóminus, princeps regum terræ; beáti qui paráti sunt occúrrere illi.

Psalmus 89
Sit splendor Domini super nos
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus (2 Petr 3, 8)

Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
Redúcis hóminem in púlverem; *
et dixísti: "Revertímini, fílii hóminum".
Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna quæ prætériit, *
et custódia in nocte.
Perfúndis eos somno, *
erunt mane sicut herba succréscens:
mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit.
Quia defécimus in ira tua, *
et in furóre tuo turbáti sumus.
Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui.
Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni, *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
Quis novit potestátem iræ tuæ, *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam.
Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
Lætífica nos pro diébus quibus nos humiliásti, *
pro annis quibus vídimus mala.
Appáreat servis tuis opus tuum, *
et decor tuus fíliis eórum.
Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos, *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce véniet Dóminus, princeps regum terræ; beáti qui paráti sunt occúrrere illi.

Ant. 2 Cantáte Dómino cánticum novum; laus eius ab extrémis terræ.

Canticum (Is 42, 10-16)
Hymnus de Deo victore et salvatore
Cantabant quasi canticum novum ante sedem Dei (Ap 14, 3)

Cantáte Dómino cánticum novum, *
laus eius ab extrémis terræ;
qui descénditis in mare et plenitúdo eius, *
ínsulæ et habitatóres eárum.
Sublevétur desértum et civitátes eius; *
in dómibus habitábit Cedar.
Laudáte, habitatóres Petræ, *
de vértice móntium clamábunt.
Ponent Dómino glóriam, *
et laudem eius in ínsulis nuntiábunt.
Dóminus sicut fortis egrediétur, *
sicut vir prœliátor suscitábit zelum;
vociferábitur et clamábit, *
super inimícos suos confortábitur.
"Tácui semper, sílui, pátiens fui; *
sicut partúriens loquar:
dissipábo et absorbébo simul, †
desértos fáciam montes et colles, *
et omne gramen eórum exsiccábo;
et ponam flúmina in ínsulas, *
et stagna arefáciam.
Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt, *
et in sémitis, quas ignoravérunt, ambuláre eos fáciam:
ponam ténebras coram eis in lucem, *
et prava in recta".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Cantáte Dómino cánticum novum; laus eius ab extrémis terræ.

Ant. 3 Cum vénerit Fílius hóminis, putas, invéniet fidem super terram?

Psalmus 134, 1-12
Laus Domini mirabilia operantis
Populus acquisitionis... annuntiate virtutes eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. 1 Petr 2, 9)

Laudáte nomen Dómini, *
laudáte, servi Dómini,
qui statis in domo Dómini, *
in átriis domus Dei nostri.
Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
psállite nómini eius, quóniam suáve.
Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
Israel in pecúlium sibi.
Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, *
et Deus noster præ ómnibus diis.
Omnia quæcúmque vóluit Dóminus, †
fecit in cælo et in terra, *
in mari et in ómnibus abýssis.
Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
fúlgura in plúviam facit, *
prodúcit ventos de thesáuris suis.
Qui percússit primogénita Ægýpti *
ab hómine usque ad pecus.
Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
in Pharaónem et in omnes servos eius.
Qui percússit gentes multas, *
et occídit reges fortes:
Sehon regem Amorrhæórum, et Og regem Basan, *
et ómnia regna Chánaan.
Et dedit terram eórum hereditátem, *
hereditátem Israel pópulo suo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Cum vénerit Fílius hóminis, putas, invéniet fidem super terram?


Is 45, 8

Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustítiam; aperiátur terra et gérminet salvatiónem; et iustítia oriátur simul.



V.  Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.
V.  Et glória eius in te vidébitur.
R.  Oriétur Dóminus.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.


Lc 1, 68-79

Ant. Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo, allelúia.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitávit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo, allelúia.



Christum redemptórem exorémus, fratres dilectíssimi, qui venit ut nos grátia advéntus sui iustificáret, vocémque cum iúbilo innovémus:
Veni, Dómine Iesu.

Qui olim prophetárum vaticínio in carne prædíctus es nascitúrus,
- nascéntia virtútum in nos corróbora.
Veni, Dómine Iesu.

Præsta nobis ut, qui tuam prædicámus salútem,
- in te salvatiónem habeámus.
Veni, Dómine Iesu.

Qui venísti contrítis corde medéri,
- pópuli tui sana languóres.
Veni, Dómine Iesu.

Qui cum venísti reconciliáre dignátus es mundum,
- ad iudícium véniens ab omni nos pœnárum líbera cruciátu.
Veni, Dómine Iesu.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui hóminem delápsum in mortem conspíciens, Unigéniti tui advéntu redímere voluísti, præsta, quæsumus, ut qui húmili eius incarnatiónem devotióne faténtur, ipsíus étiam Redemptóris consórtia mereántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)