V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
2 Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
3 Per te sciámus da Patrem,
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.
Psalmus 118, 1-8
I (Aleph)
Meditatio verbi Domini in lege
Hæc est caritas Dei, ut mandata eius servemus (1 Io 5, 3)
Beáti immaculáti in via, *
qui ámbulant in lege Dómini.
Beáti qui servant testimónia eius, *
in toto corde exquírunt eum.
Non enim operáti sunt iniquitátem, *
in viis eius ambulavérunt.
Tu mandásti *
mandáta tua custodíri nimis.
Utinam dirigántur viæ meæ *
ad custodiéndas iustificatiónes tuas.
Tunc non confúndar, *
cum perspéxero in ómnibus præcéptis tuis.
Confitébor tibi in directióne cordis, *
in eo quod dídici iudícia iustítiæ tuæ.
Iustificatiónes tuas custódiam, *
non me derelínquas usquequáque.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 12
Lamentatio iusti Domino fidentis
Deus spei repleat vos omni gaudio (Rom 15, 13)
Usquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? *
úsquequo avértes fáciem tuam a me?
Usquequo ponam consília in ánima mea,
dolórem in corde meo per diem? *
Usquequo exaltábitur inimícus meus super me?
Réspice et exáudi me, Dómine Deus meus. *
Illúmina óculos meos, ne quándo obdórmiam in morte,
ne quándo dicat inimícus meus:
"Præválui advérsus eum"; *
neque exsúltent qui tríbulant me, si motus fúero.
Ego autem in misericórdia tua sperávi.
Exsultábit cor meum in salutári tuo, *
cantábo Dómino qui bona tríbuit mihi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 13
Impiorum stultitia
Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom 5, 20)
Dixit insípiens in corde suo: "Non est Deus".
Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt: *
non est qui fáciat bonum.
Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum, *
ut víderet si est intéllegens aut requírens Deum.
Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; *
non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
Nonne scient omnes qui operántur iniquitátem, *
qui dévorant plebem meam sicut escam panis?
Dóminum non invocavérunt,
illic trepidavérunt timóre, *
quóniam Deus cum generatióne iusta est.
Vos consílium ínopis confundétis, *
Dóminus autem spes eius est.
Quis dabit ex Sion salutáre Israel?
Cum convérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, *
exsultábit Iacob et lætábitur Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.