Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Hebdomada sancta
Feria quinta

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Pange, lingua, gloriósi
prœlium certáminis,
et super crucis tropæo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde læserat.

Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.

Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.


Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Psalmus 68, 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum (Mt 27, 34)

I

Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces, *
quæ non rápui, tunc exsolvébam.
Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
Non erubéscant in me qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel.
Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
extráneus factus sum frátribus meis, *
et peregrínus fíliis matris meæ.
Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi.
Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
Advérsum me loquebántur qui sedébant in porta, *
et in me canébant qui bibébant vinum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine; *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
Eripe me de luto, ut non infígar, †
erípiar ab iis qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
Non me demérgat fluctus aquárum, †
neque absórbeat me profúndum; *
neque úrgeat super me púteus os suum.
Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo, *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam.
In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me; *
oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quærite Dóminum, et vivet ánima vestra.

III

Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
Laudábo nomen Dei cum cántico, *
et magnificábo eum in laude.
Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas.
Vídeant húmiles et læténtur; *
quærite Deum, et vivet cor vestrum.
Quóniam exaudívit páuperes Dóminus, *
et vinctos suos non despéxit.
Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
Quóniam Deus salvam fáciet Sion, †
et ædificábit civitátes Iuda; *
et inhabitábunt ibi, et possidébunt eam.
Et semen servórum eius hereditábunt eam, *
et qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Quærite Dóminum, et vivet ánima vestra.

V. Cum exaltátus fúero a terra.
R. Omnia traham ad meípsum.



De Epístola ad Hebræos
4, 14 - 5, 10

Iesus Christus, pontifex maximus

Fratres: Habéntes pontíficem magnum qui penetrávit cælos, Iesum Fílium Dei, teneámus confessiónem. Non enim habémus pontíficem qui non possit cómpati infirmitátibus nostris, tentátum autem per ómnia pro similitúdine absque peccáto. Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno.
Omnis namque póntifex, ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona et sacrifícia pro peccátis, qui condolére possit iis qui ignórant et errant, quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte; et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam et pro semetípso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron.
Sic et Christus non semetípsum clarificávit ut póntifex fíeret, sed qui locútus est ad eum: "Fílius meus es tu, ego hódie génui te"; quemádmodum et in álio loco dicit: "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Qui in diébus carnis suæ preces supplicationésque ad eum qui possit illum salvum fácere a morte cum clamóre válido et lácrimis ófferens, exaudítus est pro sua reveréntia; et quidem, cum esset Fílius Dei, dídicit ex iis quæ passus est ob?diéntiam, et consummátus factus est ómnibus obtemperántibus sibi causa salútis ætérnæ, appellátus a Deo póntifex iuxta órdinem Melchísedech.


Cf. Hebr 5, 8. 9. 7

R. Christus, cum esset Fílius Dei, dídicit ex iis quæ passus est obœdiéntiam; * Et factus est ómnibus obodiéntibus sibi auctor salútis ætérnæ.
V. In diébus carnis suæ preces cum clamóre válido ófferens, exaudítus est pro sua reveréntia. R. Et factus est ómnibus obtemperántibus sibi causa salútis ætérnæ.



Ex Homilía Melitónis Sardiáni epíscopi in Pascha
(Nn. 65-71: SCh 123, 94-100)

Agnus immolatus nos eripuit de morte ad vitam

Multa a prophétis prædícta sunt in Paschæ mystérium quod est Christus, cui glória in scécula sæculórum, amen. Ipse venit e cælis in terram propter patiéntem hóminem; eúndem índuit per Vírginis ventrem et pródiit ut homo; suscépit patiéntis hóminis passiónes per corpus passióni obnóxium et desírúxit carnis passiónes, spíritu autem qui mori non pótuit occídit homicídam mortem.
Ipse enim addúctus est ut agnus et occísus ut ovis, véluti ab Ægýpto nos a mundi cultu redémit et servávit nos de servitúte diáboli quasi de manu Pharaónis; et consignávit ánimas nostras próprio Spíritu, et membra córporis nostri suo sánguine.
Hic est qui confusióne mortem índuit et diábolum in planctu constítuit, sicut Móyses Pharaónem. Hic est qui iniquitátem percússit et iniustítiam, sicut Móyses ?gýptum, sterilitáte damnávit.
Hic est qui nos erípuit de servitúte ad libertátem, de ténebris ad lucem, de morte ad vitam, a tyránnide in regnum perpétuum, et fecit nos sacerdótium novum et pópulum eléctum, ætérnum. Hic est Pascha salútis nostræ.
Hic est qui in multis multa sustínuit; hic est qui in Abel occísus est, et in Isaac pédibus colligátus est, et in Iacob peregrinátus est, et in Ioseph venúmdatus est, et in Móyse expósitus, et in agno iugulátus, et in David persecútus, et in prophétis exhonorátus est.
Hic est qui in Vírgine incarnátus, super lignum suspénsus, in terra sepúltus est, et resúrgens a mórtuis ad cælórum excélsa conscéndit.
Hic est agnus sine voce; hic est agnus occísus; hic est natus ex María pulchra agna; hic est qui de grege assúmptus et ad mactatiónem tractus et véspere immolátus et nocte sepúltus est; qui super lignum non fractus, et subtcr terram non solútus est; qui resurréxit a mórtuis et de inferióre sepúlcro hóminem resuscitávit.


Rom 3, 23-25a; Io 1, 29b

R. Omnes peccavérunt et egent glória Dei, iustificáti gratis per grátiam ipsíus, per redemptiónem quæ est in Christo Iesu, * Quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus.
V. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccátum mundi. R. Quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus.



Orémus. Deus, quem dilígere et amáre iustítia est, ineffábilis grátiæ tuæ in nobis dona multíplica, et, qui fecísti nos in morte Fílii tui speráre quæ crédimus, fac nos, eódem resurgénte, perveníre quo téndimus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)