Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

FERIA QUARTA CINERUM

Tertia



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Dei fide, qua vívimus,
qua spe perénni crédimus,
per caritátis grátiam
Christi canámus glóriam.

Qui ductus hora tértia
ad passiónis hóstiam,
crucis ferens suspéndia
ovem redúxit pérditam.

Precémur ergo súbditi,
redemptióne líberi,
ut éruat a sæculo
quos solvit a chirógrapho.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.


Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.

Psalmus 118, 145-152
XIX (Coph)

Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua.
Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua.
Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 93
Dominus iustorum ultor
Vindex est Dominus de his omnibus: non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem (1 Th 4, 6-7)

I

Deus ultiónum, Dómine, *
Deus ultiónum, effúlge.
Exaltáre qui iúdicas terram, *
redde retributiónem supérbis.
Usquequo peccatóres, Dómine, *
úsquequo peccatóres exsultábunt?
effabúntur et loquéntur protérva, *
gloriabúntur omnes qui operántur iniquitátem?
Pópulum tuum, Dómine, humíliant, *
et hereditátem tuam vexant.
Víduam et ádvenam interfíciunt, *
et pupíllos occídunt.
Et dixérunt: "Non vidébit Dóminus, *
nec intélleget Deus Iacob".
Intellégite, insipiéntes in pópulo, *
et stulti quando sapiétis?
Qui plantávit aurem, non áudiet, *
aut qui finxit óculum, non respíciet?
Qui córripit gentes, non árguet, *
qui docet hóminem sciéntiam?
Dóminus scit cogitatiónes hóminum *
quóniam vanæ sunt.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

II

Beátus homo quem tu erudíeris, Dómine, *
et de lege tua docúeris eum,
ut mítiges ei a diébus malis, *
donec fodiátur peccatóri fóvea.
Quia non répellet Dóminus plebem suam, *
et hereditátem suam non derelínquet.
Quia ad iustítiam revertétur iudícium, *
et sequéntur illam omnes qui recto sunt corde.
Quis consúrget mihi advérsus malignántes, *
aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem?
Nisi quia Dóminus adiúvit me, *
paulo minus habitásset in loco siléntii ánima mea.
Si dicébam: "Motus est pes meus", *
misericórdia tua, Dómine, sustentábat me.
In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, *
consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
Numquid sociábitur tibi sedes iniquitátis, *
quæ fingit moléstiam contra præcéptum?
Irruent in ánimam iusti, *
et sánguinem innocéntem condemnábunt.
Et factus est mihi Dóminus in præsídium, *
et Deus meus in rupem refúgii mei;
et reddet illis iniquitátem ipsórum, †
et in malítia eórum dispérdet eos, *
dispérdet illos Dóminus Deus noster.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.


Ez 18, 30b-32

Convertímini, et ágite pæniténtiam ab ómnibus iniquitátibus vestris, et non erit vobis in scándalum iníquitas. Proícite a vobis omnes prævaricatiónes vestras, et fácite vobis cor novum et spíritum novum; et quare moriémini, domus Israel? Quia nolo mortem moriéntis, dicit Dóminus Deus; revertímini et vívite.

V. Cor mundum crea in me, Deus.
R. Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.



Orémus. Concéde nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre ieiúniis, ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri, continéntiæ muniámur auxíliis. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)