V. † Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Iesus refúlsit ómnium
pius redémptor géntium;
totum genus fidélium
laudis celébret cánticum.
2 Denis ter ævi círculis
iam parte vivens córporis,
lympham petit baptísmatis
cunctis carens contágiis.
3 Felix Ioánnes mérgere
illum treméscit flúmine,
potest suo qui sánguine
peccáta mundi térgere.
4 Vox ergo Prolem de polis
testátur excélsi Patris,
fluítque virtus Spíritus
sancti datrix charísmatis.
5 Nos, Christe, voce súpplici
precámur, omnes prótege,
ac mente fac nitéscere
tibíque mundos vívere.
6 O Christe, vita, véritas,
tibi sit omnis glória,
quem Patris atque Spíritus
splendor revélat cælitus. Amen.
Ant. 1
Baptízat miles Regem, servus Dóminum, Ioánnes Salvatórem; aqua Iordánis stúpuit, colúmba protestátur, patérna vox audíta est: Hic est Fílius meus.
Psalmus 62, 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit
Deus, Deus meus es tu; *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te.
Sic benedícam te in vita mea, *
et in nómine tuo levábo manus meas.
Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo.
Adhæsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Baptízat miles Regem, servus Dóminum, Ioánnes Salvatórem; aqua Iordánis stúpuit, colúmba protestátur, patérna vox audíta est: Hic est Fílius meus.
Ant. 2
Fontes aquárum sanctificáti sunt, Christo apparénte in glória orbi terrárum. Hauríte aquas de fóntibus Salvatóris; sanctificávit enim nunc omnem creatúram Christus Deus noster.
Canticum (Dan 3, 57-88. 56)
Omnis creatura laudet Dominum
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5)
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, cæli, Dómino; *
benedícite, ángeli Dómini, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; *
benedícite, omnes virtu Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino; *
benedícite, stellæ cæli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; *
benedícite, omnes venti, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino; *
benedícite, frigus et æstus, Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino; *
benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino; *
benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; *
benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum; *
laudet et superexáltet eum in sæcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino;*
benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, mária et flúmina, Dómino; *
benedícite, fontes, Dómino.
Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; *
benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; *
benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israel Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; *
benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; *
benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sæcula.
In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.
Ant.
Fontes aquárum sanctificáti sunt, Christo apparénte in glória orbi terrárum. Hauríte aquas de fóntibus Salvatóris; sanctificávit enim nunc omnem creatúram Christus Deus noster.
Ant. 3
Te, qui in Spíritu et igne puríficas humána contágia, Deum et redemptórem omnes glorificámus.
Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiœ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius)
Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
Lætétur Israel in eo qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei.
Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte.
Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
Exaltatiónes Dei in gútture eórum, *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
ad alligándos reges eórum in compédibus, *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Te, qui in Spíritu et igne puríficas humána contágia, Deum et redemptórem omnes glorificámus.