Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Salve, crux sancta, salve mundi glória,
vera spes nostra, vera ferens gáudia,
signum salútis, salus in perículis,
vitále lignum vitam portans ómnium.
2 Te adorándam, te crucem vivíficam,
in te redémpti, dulce decus sæculi,
semper laudámus, semper tibi cánimus,
per lignum servi, per te, lignum, líberí.
3 Laus Deo Patri sit in cruce Fílii,
laus coæquáli sit Sancto Spirítui;
cívibus summis gáudium et ángelis,
honor sit mundo crucis exaltátio. Amen.
Ant. 1
Ecce crucem Dómini; fúgite, partes advérsæ; vicit leo de tribu Iuda, radix David, allelúia.
Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4, 27)
Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
"Dirumpámus víncula eórum, *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!"
Qui hábitat in cælis irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua, *
et in furóre suo conturbábit eos:
"Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum!".
Prædicabo decrétum eius:
Dóminus dixit ad me: "Fílius meus es tu, *
ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea, *
et tamquam vas fíguli confrínges eos".
Et nunc, reges, intellégite, *
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre, *
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam,
ne quándo irascátur, et pereátis de via, *
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes *
qui confídunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ecce crucem Dómini; fúgite, partes advérsæ; vicit leo de tribu Iuda, radix David, allelúia.
Ant. 2
Sanctum nomen Dómini in cruce exaltátum est super cælum et terram, allelúia.
Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam (Eph 1, 22)
Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra;
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos.
Ex ore infántium et lacténtium
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem.
Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas quæ tu fundásti:
quid est homo, quod memor es eius? *
aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
Minuísti eum paulo minus ab ángelis,
glória et honóre coronásti eum; *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Omnia subiecísti sub pédibus eius,
oves et boves univérsas, *
ínsuper et pécora campi,
vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris.
Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Sanctum nomen Dómini in cruce exaltátum est super cælum et terram, allelúia.
Ant. 3
O crux benedícta, quæ sola fuísti digna portáre Regem cælórum et Dóminum, allelúia.
Psalmus 95
Dominus rex et iudex omnis terræ
Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni (Cf. Ap 14, 3)
Cantáte Dómino cánticum novum, *
cantáte Dómino, omnis terra.
Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, *
annuntiáte de die in diem salutáre eius.
Annuntiáte inter gentes glóriam eius, *
in ómnibus pópulis mirabília eius.
Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
terríbilis est super omnes deos.
Quóniam omnes dii géntium inánia, *
Dóminus autem cælos fecit.
Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, *
poténtia et decor in sanctuário eius.
Afférte Dómino, famíliæ populórum,
afférte Dómino glóriam et poténtiam, *
afférte Dómino glóriam nóminis eius.
Tóllite hóstias et introíte in átria eius, *
adoráte Dóminum in splendóre sancto.
Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, *
dícite in géntibus: "Dóminus regnávit".
Etenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur; *
iudicábit pópulos in æquitáte.
Læténtur cæli et exsúltet terra,
sonet mare et plenitúdo eius; *
gaudébunt campi et ómnia quæ in eis sunt.
Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum
a fácie Dómini, quia venit, *
quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terræ in iustítia *
et pópulos in veritáte sua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
O crux benedícta, quæ sola fuísti digna portáre Regem cælórum et Dóminum, allelúia.
V.
Sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto.
R.
Ita exaltári opórtet Fílium hóminis.