Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

DOMINICA IN PALMIS DE PASSIONE DOMINI

I Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Vexílla regis pródeunt,
fulget crucis mystérium,
quo carne carnis cónditor
suspénsus est patíbulo;

Quo, vulnerátus ínsuper
mucróne diro lánceæ,
ut nos laváret crímine,
manávit unda et sánguine.

Arbor decóra et fúlgida,
ornáta regis púrpura,
elécta digno stípite
tam sancta membra tángere!

Beáta, cuius brácchiis
sæcli pepéndit prétium;
statéra facta est córporis
prædam tulítque tártari.

Salve, ara, salve, víctima,
de passiónis glória,
qua vita mortem pértulit
et morte vitam réddidit!

O crux, ave, spes única!
hoc passiónis témpore
piis adáuge grátiam
reísque dele crímina.

Te, fons salútis, Trínitas,
colláudet omnis spíritus;
quos per crucis mystérium
salvas, fove per sæcula. Amen.


Ant. 1 Tanto témpore vobíscum eram, docens vos in templo, et non me tenuístis; modo flagellátum dúcitis ad crucifigéndum.

Psalmus 118, 105-112
XIV (Nun)
Meditatio verbi Domini in lege
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem (Io 15, 12)

Lucérna pédibus meis verbum tuum, *
et lumen sémitis meis.
Iurávi et státui *
custodíre iudícia iustítiæ tuæ.
Humiliátus sum usquequáque, Dómine; *
vivífica me secúndum verbum tuum.
Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, *
et iudícia tua doce me.
Anima mea in mánibus meis semper, *
et legem tuam non sum oblítus.
Posuérunt peccatóres láqueum mihi, *
et de mandátis tuis non errávi.
Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, *
quia exsultátio cordis mei sunt.
Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas *
in ætérnum, in finem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tanto témpore vobíscum eram, docens vos in templo, et non me tenuístis; modo flagellátum dúcitis ad crucifigéndum.

Ant. 2 Dóminus Deus auxiliátor meus, et ídeo non sum confúsus.

Psalmus 15
Dominus pars hereditatis meæ
Deus suscitavit Iesum, solutis doloribus mortis (Act 2, 24)

Consérva me, Deus, *
quóniam sperávi in te.
Dixi Dómino: "Dóminus meus es tu, *
bonum mihi non est sine te".
In sanctos qui sunt in terra, ínclitos viros, *
omnis volúntas mea in eos.
Multiplicántur dolóres eórum *
qui post deos aliénos acceleravérunt.
Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *
neque assúmam nómina eórum in lábiis meis.
Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *
tu es qui détines sortem meam.
Funes cecidérunt mihi in præcláris; *
ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
Benedícam Dóminum qui tríbuit mihi intelléctum; *
ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper, *
quóniam a dextris est mihi, non commovébor.
Propter hoc lætátum est cor meum, †
et exsultavérunt præcórdia mea; *
ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *
nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
Notas mihi fácies vias vitæ, †
plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *
delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus Deus auxiliátor meus, et ídeo non sum confúsus.

Ant. 3 Humiliávit semetípsum Dóminus Iesus, factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Canticum (Phil 2, 6-11)
De Christo, servo Dei

Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
in similitúdinem hóminum factus *
et hábitu invéntus ut homo.
Humiliávit semetípsum †
factus obœdiens usque ad mortem, *
mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltávit †
et donávit illi nomen, *
quod est super omne nomen,
ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
cæléstium et terréstrium et infernórum,
et omnis lingua confiteátur: *
"Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Humiliávit semetípsum Dóminus Iesus, factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis.


1 Petr 1, 18-21

Scitóte quod non corruptibílibus argénto vel auro redémpti estis de vana vestra conversatióne a pátribus trádita, sed pretióso sánguine quasi Agni incontamináti et immaculáti Christi, præcógniti quidem ante constitutiónem mundi, manifestáti autem novíssimis tempóribus propter vos, qui per ipsum fidéles estis in Deum, qui suscitávit eum a mórtuis et dedit ei glóriam, ut fides vestra et spes esset in Deum.



V.  Adorámus te, Christe, * Et benedícimus tibi.
R.  Adorámus te, Christe, / Et benedícimus tibi.
V.  Quia per crucem tuam redemísti mundum.
R.  Et benedícimus tibi.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Adorámus te, Christe, / Et benedícimus tibi.


Lc 1, 46-55

Ant.
Warning: fopen(../../inc_lat/n/pant/wp/n_pant_wp_5-6.php3) [function.fopen]: failed to open stream: No such file or directory in /home/brewiarz/www/inc_lat/n_sec7.php3 on line 13

Warning: fgets(): supplied argument is not a valid stream resource in /home/brewiarz/www/inc_lat/n_sec7.php3 on line 14
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant.
Warning: fgets(): supplied argument is not a valid stream resource in /home/brewiarz/www/inc_lat/n_sec7.php3 on line 47

Warning: fclose(): supplied argument is not a valid stream resource in /home/brewiarz/www/inc_lat/n_sec7.php3 on line 49


Christus adorémus, qui passiónem iam subitúrus, videns Ierúsalem, flevit super eam, eo quod non cognovísset tempus visitatiónis suæ. Peccatórum nostrórum pæniténtes, ei supplicémus:
Miserére, Dómine, pópulo tuo.

Qui fílios Ierúsalem, sicut gallína cóngregat pullos suos, adunáre voluísti,
- doce omnes agnóscere tempus visitatiónis tuæ.
Miserére, Dómine, pópulo tuo.

Ne derelínquas fidéles tuos, qui te dereliquérunt;
- convérte nos et convertémur ad te, Deus noster.
Miserére, Dómine, pópulo tuo.

Qui per passiónem tuam es grátiam mundo largítus,
- da ut de Spíritu tuo iúgiter vivámus, quem per baptísmum nobis infudísti.
Miserére, Dómine, pópulo tuo.

Per passiónem tuam tríbue fidélibus membra sua mortificáre,
- quo expeditióres ad resurrectiónem tuam celebrándam occúrrant.
Miserére, Dómine, pópulo tuo.

Qui regnas in glória Patris,
- meménto eórum, qui hódie decessérunt.
Miserére, Dómine, pópulo tuo.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Omnipotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti, concéde propítius, ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta et resurrectiónis consórtia mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)