Warning: main(gc_data.php3) [function.main]: failed to open stream: No such file or directory in /home/brewiarz/www/latin/easter/officium_lectionis.php3 on line 3

Warning: main() [function.include]: Failed opening 'gc_data.php3' for inclusion (include_path='.:/usr/local/lib/php') in /home/brewiarz/www/latin/easter/officium_lectionis.php3 on line 3
.:ILG:. - LITURGIA HORARUM - DOMINICA PASCHÆ IN RESURRECTIONE DOMINI - OFFICIUM LECTIONIS
Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Tempus paschale
DOMINICA PASCHÆ
IN RESURRECTIONE DOMINI

Officium lectionis


Vigilia paschalis locum tenet Officii lectionis:
qui ergo sollemni Vigiliæ paschali non interfuerunt,
ex ea legant saltem quattor lectiones,
cum cantibus et orationibus.
Expedit eligere eas quæ hic ponuntur.

Hoc Officium absolute incipit a lectionibus.



De libro Exodi
14, 15 - 15, 1

Ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris

In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen: "Quid clamas ad me? Lóquere fíliis Israel ut proficiscántur. Tu autem éleva virgam tuam, et exténde manum tuam super mare, et dívide illud, ut gradiántur fílii Israel in médio mari per siccum. Ego autem indurábo cor Ægyptiórum, ut persequántur vos; et glorificábor in Pharaóne et in omni exércitu eius et in cúrribus et in equítibus illíus. Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus, cum glorificátus fúero in Pharaóne et in cúrribus atque in equítibus eius".
Tollénsque se Angelus Dei, qui præcedébat castra Israel, ábiit post eos, et cum eo páriter colúmna nubis, prióra dimíttens, post tergum. Stetit inter castra Ægyptiórum et castra Israel, et erat nubes tenebrósa et illúminans noctem; ita ut ad se ínvicem toto noctis témpore accédere non valérent.
Cumque extendísset Móyses manum super mare, ábstulit illud Dóminus, flante vento veheménti et urénte tota nocte, et vertit in siccum; divísaque est aqua. Et ingréssi sunt fílii Israel per médium sicci maris, erat enim aqua quasi murus a dextra eórum et læva. Persequentésque Ægýptii ingréssi sunt post eos, et omnis equitátus Pharaónis, currus eius et équites, per médium maris. Iamque advénerat vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis, interfécit exércitum eórum; et subvértit rotas cúrruum, ferebantúrque in profúndum. Dixérunt ergo Ægýptii: "Fugiámus Israélem; Dóminus enim pugnat pro eis contra nos".
Et ait Dóminus ad Móysen: "Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum". Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum; fugientibúsque ?gýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. Reversæque sunt aquæ et operuérunt currus et équites cuncti exércitus Pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare; nec unus quidem supérfuit ex eis. Fílii autem Israel perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris.
Liberavítque Dóminus in die illa Israel de manu Ægyptiórum. Et vidérunt Ægýptios mórtuos super litus maris et manum magnam, quam exercúerat Dóminus contra eos; timuítque pópulus Dóminum, et credidérunt Dómino et Móysi servo eius.
Tunc cécinit Móyses et fílii Israel carmen hoc Dómino, et dixérunt:


Ant. Cantémus Dómino; glorióse enim magnificátus est.

Canticum (Ex 15, 1-6. 17-18)

Cantémus Dómino; glorióse enim magnificátus est: *
equum et ascensórem deiécit in mare.
Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem;
iste Deus meus, et glorificábo eum; *
Deus patris mei, et exaltábo eum.
Dóminus quasi vir pugnátor; *
Omnípotens nomen eius.
Currus Pharaónis et exércitum eius proiécit in mare; *
elécti príncipes eius submérsi sunt in mari Rubro.
Abýssi operuérunt eos, *
descendérunt in profúndum quasi lapis.
Déxtera tua, Dómine, magnificáta est in fortitúdine; *
déxtera tua, Dómine, percússit inimícum.
Introdúces eos, et plantábis in monte hereditátis tuæ, *
firmíssimo habitáculo tuo, quod operátus es, Dómine,
sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ. *
Dóminus regnábit in ætérnum et ultra.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Cantémus Dómino; glorióse enim magnificátus est.



Deus, qui primis tempóribus impléta mirácula novi testaménti luce reserásti, ut et mare Rubrum forma sacri fontis exsísteret, et plebs a servitúte liberáta christiáni pópuli sacraménta præférret, da, ut omnes gentes, Israélis privilégium mérito fídei consecútæ, Spíritus tui participatióne regeneréntur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.



De libro Ezechiélis prophétæ
36, 16-28

Effundam super vos aquam mundam
et dabo vobis cor novum

Factum est verbum Dómini ad me, dicens: "Fili hóminis, domus Israel habitavérunt in humo sua, et polluérunt eam in viis suis et in stúdiis suis; iuxta immundítiam menstruátæ facta est via eórum coram me. Et effúdi indignatiónem meam super eos, pro sánguine quem fudérunt super terram, et in idólis suis polluérunt eam. Et dispérsi eos in gentes, et ventiláti sunt in terras; iuxta vias eórum et adinventiónes eórum iudicávi eos. Et ingréssi sunt ad gentes ad quas introiérunt, et polluérunt nomen sanctum meum, cum dicerétur de eis: «Pópulus Dómini iste est, et de terra eius egréssi sunt». Et pepérci nómini sancto meo, quod pollúerat domus Israel in géntibus ad quas ingréssi sunt.
Idcírco dices dómui Israel: Hæc dicit Dóminus Deus: Non propter vos ego fáciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluístis in géntibus ad quas intrástis; et sanctificábo nomen meum magnum quod pollútum est inter gentes, quod polluístis in médio eárum, ut sciant gentes quia ego Dóminus, ait Dóminus exercítuum, cum sanctificátus fúero in vobis coram eis.
Tollam quippe vos de géntibus, et congregábo vos de univérsis terris, et addúcam vos in terram vestram; et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos.
Et dabo vobis cor novum, et spíritum novum ponam in médio vestri, et áuferam cor lapídeum de carne vestra, et dabo vobis cor cárneum; et spíritum meum ponam in médio vestri, et fáciam ut in præcéptis meis ambulétis, et iudícia mea custodiátis et operémini. Et habitábitis in terra quam dedi pátribus vestris, et éritis mihi in pópulum et ego ero vobis in Deum".


Ant. Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus.

Psalmi 41, 2-3. 5bcd; 42, 3-4

Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, *
ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
Quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis usque ad domum Dei, *
in voce exsultatiónis et confessiónis, multitúdinis festa celebrántis.
Emítte lucem tuam et veritátem tuam; *
ipsa me dedúcant et addúcant in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.
Et introíbo ad áltare Dei,, †
ad Deum lætítiæ exsultatiónis meæ. *
Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus.



Deus, incommutábilis virtus et lumen ætérnum, réspice propítius ad totíus Ecclésiæ sacraméntum, et opus salútis humánæ perpétuæ dispositiónis efféctu tranquíllius operáre; totúsque mundus experiátur et vídeat deiécta érigi, inveteráta renovári, et per ipsum Christum redíre in íntegrum, a quo sumpsére princípium. Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. Amen.



De Epístola
beáti Pauli apóstoli ad Romános
6, 3-11

Christus resurgens ex mortuis iam non moritur

Fratres: Quicúmque baptizáti sumus in Christo Iesu, in morte ipsíus baptizáti sumus. Consepúlti enim sumus cum illo per baptísmum in mortem, ut, quómodo Christus surréxit a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus.
Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis eius, simul et resurrectiónis érimus. Hoc sciéntes quia vetus homo noster simul crucifíxus est, ut destruátur corpus peccáti et ultra non serviámus peccáto; qui enim mórtuus est, iustificátus est a peccáto.
Si autem mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo, sciéntes quod Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominábitur; quod enim mórtuus est, peccáto mórtuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo in Christo Iesu Dómino nostro.


Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

Psalmus 117, 1-2. 16ab-17. 22-23

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
quóniam in saéculum misericórdia eius.
Déxtera Dómini fecit virtútem, *
déxtera Dómini exaltávit me.
Non móriar, sed vivam, *
et narrábo ópera Dómini.
Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, *
hic factus est in caput ánguli;
a Dómino factum est istud, *
et est mirábile in óculis nostris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.



Léctio sancti Evangélii
secúndum Matthaéum
28, 1-10

Surrexit a mortuis et prœcedit vos in Galilæam

Véspere sábbati, quæ lucéscit in prima sábbati, venit María Magdaléne et áltera María vidére sepúlcrum. Et ecce terræmótus factus est magnus. Angelus enim Dómini descéndit de cælo et accédens revólvit lápidem et sedébat super eum. Erat autem aspéctus eius sicut fulgur, et vestiméntum eius sicut nix. Præ timóre autem eius extérriti sunt custódes et facti sunt velut mórtui.
Respóndens autem Angeíus dixit muliéribus: "Nolíte timére vos; scio enim quod Iesum, qui crucifíxus est, quæritis. Non est hic; surréxit enim sicut dixit. Veníte et vidéte locum ubi pósitus erat Dóminus; et cito eúntes dícite discípulis eius, quia surréxit et ecce præcédit vos in Galilæam; ibi eum vidébitis. Ecce prædíxi vobis."
Et exiérunt cito de monuménto cum timóre et gáudio magno curréntes nuntiáre discípulis eius.
Et ecce Iesus occúrrit illis dicens: "Avéte". Illæ autem accessérunt, et tenuérunt pedes eius, et adoravérunt eum. Tunc ait illis Iesus: "Nolíte timére; ite, nuntiáte frátribus meis, ut eant in Galilæam: ibi me vidébunt".



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Deus, qui hodiérna die, per Unigénitum tuum, o æternitátis nobis áditum, devícta morte, reserásti, da nobis, quæsumus, ut, qui resurrectiónis domínicæ sollémnia cólimus, per innovatiónem tui Spíritus in lúmine vitæ resurgámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.


 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)