Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Hebdomada II psalterii
DOMINICA II ADVENTUS

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cælites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Véniet ecce Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes, allelúia.

Psalmus 103
Hymnus ad Dominum creatorem
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17)

I

Bénedic, ánima mea, Dómino; *
Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter.
Maiestátem et decórem induísti, *
amíctus lúmine sicut vestiménto.
Exténdens cælum sicut velum; *
qui éxstruis in aquis cenácula tua.
Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
qui ámbulas super pennas ventórum.
Qui facis ángelos tuos spíritus, *
et minístros tuos ignem uréntem.
Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
non inclinábitur in sæculum sæculi.
Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
super montes stabant aquæ.
Ab increpatióne tua fúgiunt, *
a voce tonítrui tui formidábunt.
Ascéndunt in montes et descéndunt in valle *
in locum quem statuísti eis.
Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
neque converéntur operíre terram.
Qui emíttis fontes in torréntes; *
inter médium móntium pertransíbunt,
potábunt omnes béstias agri, *
exstínguent ónagri sitim suam.
Super ea vólucres cæli habitábunt, *
de médio ramórum dabunt voces.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Véniet ecce Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes, allelúia.

Ant. 2 Gaude et lætáre, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus tua.

II

Rigas montes de cenáculis tuis, *
de fructu óperum tuórum sátias terram.
Prodúcis fenum iuméntis, *
et herbam servitút hómini.
Edúcens panem de terra, *
et vinum quod lætíficat cor hóminis.
Exhílarans fáciem in óleo, *
panis autem cor hóminis confírmat.
Saturabúntur ligna Dómini, *
et cedri Líbani quas plantávit.
Illic pásseres nidificábunt, *
eródii domus in vértice eárum.
Montes excélsi cervis, *
petræ refúgium hyrácibus.
Fecit lunam ad témpora signánda, *
sol cognóvit occásum suum.
Posuísti ténebras, et facta est nox: *
in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
et quærant a Deo escam sibi.
Oritur sol, et congregántur, *
et in cubílibus suis recúmbunt.
Exit homo ad opus suum, *
et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Gaude et lætáre, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus tua.

Ant. 3 In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum illíus: quia ecce véniet et non tardábit.

III

Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine: †
ómnia in sapiéntia fecísti, *
impléta est terra creatúra tua.
Hoc mare magnum et spatiósum et latum, †
illic reptília quorum non est númerus, *
animália pusílla cum magnis.
Illic naves pertransíbunt, *
Levíathan quem formásti ad ludéndum cum eo.
Omnia a te exspéctant, *
ut des illis escam in témpore suo.
Dante te illis, cólligent, *
aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
Averténte autem te fáciem, turbabúntur, †
áuferes spíritum eórum, et defícient, *
et in púlverem suum reverténtur.
Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
et renovábis fáciem terræ.
Sit glória Dómini in sæculum; *
lætétur Dóminus in opéribus suis.
Qui réspicit terram, et facit eam trémere, *
qui tangit montes, et fúmigant.
Cantábo Dómino in vita mea, *
psallam Deo meo quámdiu sum.
Iucúndum sit ei elóquium meum, *
ego vero delectábor in Dómino.
Defíciant peccatóres a terra, †
et iníqui ita ut non sint. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum illíus: quia ecce véniet et non tardábit.

V. Respícite et leváte cápita vestra.
R. Quóniam appropínquat redémptio vestra.



De libro Isaíæ prophétæ
22, 8-23

Contra superbiam Ierusalem et Sobnæ

Revelátum est operiméntum Iudæ, et respexísti in die illa armamentárium domus Saltus; et scissúras civitátis David vidístis, quia multiplicátæ sunt; et congregástis aquas piscínæ inferióris. Et domos Ierúsalem numerástis et destruxístis domos ad muniéndum murum; et lacum fecístis inter duos muros pro aqua piscínæ véteris; sed non suspexístis ad eum, qui fecit hæc, et eum, qui hæc de longe formávit non vidístis.
Et vocábit Dóminus Deus exercítuum in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvítium et ad cingéndum saccum; et ecce gáudium et lætítia occídere boves et iuguláre pecus, comédere carnes et bíbere vinum: "Comedámus et bibámus, cras enim moriémur". Et revelátum est in áuribus meis a Dómino exercítuum: "Certe non dimittétur iníquitas hæc vobis, donec moriámini!", dicit Dóminus Deus exercítuum.
Hæc dicit Dóminus Deus exercítuum: "Vade, ingrédere ad procuratórem istum, ad Sobnam præpósitum palátii: «Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidísti tibi hic sepúlcrum?». Effódiens in excélso sepúlcrum suum, excavábat in petra tabernáculum sibi.
Ecce Dóminus veheménter proíciet te, homo, violénter te apprehéndens, in globum te convólvet glómerans, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiósam: ibi moriéris et ibi erunt currus glóriæ tuæ, ignomínia domus dómini tui.
Et expéllam te de statióne tua et de ministério tuo depónam te. Et erit in die illa: vocábo servum meum Elíacim fílium Helcíæ, et índuam illum túnicam tuam et cíngulo tuo cingam eum et potestátem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitántibus Ierúsalem et dómui Iudæ.
Et dabo clavem domus David super úmerum eius; et apériet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui apériat. Et figam illum paxíllum in loco secúro, et erit in sólium glóriæ dómui patris sui".


Ap 3, 7. 8

R. Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: * Ecce dedi coram te óstium apértum, quod nemo potest cláudere.
V. Servásti verbum meum, et non negásti nomen meum. R. Ecce dedi coram te óstium apértum, quod nemo potest cláudere.



Ex Commentáris Eusébii Cæsariénsis epíscopi in Isaíam
(Cap. 40: PG 24, 366-367)

Vox clamantis in deserto

Vox clamántis in desérto, paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas Dei nostri. Apérte declárat ea, quæ in vaticínio ferúntur, non Ierosólymæ, sed in desérto gerénda esse; nempe quod futúrum sit, ut glória Dómini appáreat, et salutáre Dei in omnis carnis notítiam véniat.
Et hæc quidem secúndum históriam et ad verbum, tunc impléta sunt, cum Ioánnes Baptísta salutárem Dei advéntum prædicávit in desérto Iordánis, ubi salutáre Dei visum fuit. Nam tunc Christus eiúsque glória ómnibus innótuit, cum, ipso baptizáto, apérti sunt cæli, et Spíritus Sanctus, in colúmbæ spécie descéndens, super eo insédit, patérnaque vox deláta est, Fílio testimónium reddens, Hic est Fílius meus diléctus, ipsum audíte.
Hæc quippe dicebántur, quia Deus in desértum, a sæculo impérvium et inaccéssum, adventúrus erat. Erant porro gentes omnes Dei cognitióne vácuæ, a quárum áditu omnes iusti Dei ac prophétæ arcebántur.
Quámobrem iubet vox illa viam paráre Dei Verbo, et ínviam asperámque complanáre, ut en advéniens Deus noster prógredi váleat. Paráte viam Dómini: ea est evangélica prædicátio nóvaque consolátio, quæ salutáre Dei in ómnium hóminum notítiam veníre exóptat.
Super montem excélsum ascénde, qui evangelízas Sion. Exálta in fortitúdine vocem tuam, qui evangelízas Ierúsalem. Hæc præmissórum senténtiæ appríme convéniunt, atque opportúne evangelistárum mentiónem fáciunt, et advéntum Dei ad hómines annúntiant, postquam de voce in desérto clamánte sermo hábitus est. Etenim prophetíam de Ioánne Baptísta evangelistárum méntio congruénter sequebátur.
Quænam ígitur hæc Sion est, nisi quæ ántea Ierúsalem vocabátur? Nam et ipsa mons erat, quod declárat Scriptúra illa quæ dicit: Mons Sion hic, in quo habitásti; et Apóstolus: Accessístis ad Sion montem. Num forte chorus apostólicus, ex prisco pópulo ex circumcisióne deléctus, hac ratióne significátur?
Hæc enim Sion et Ierúsalem est, quæ salutáre Dei accépit, quæ et ipsa monti Dei, vidélicet unigénito Verbo eius, sublímis impónitur: quam iubet, conscénso monte sublími, salutáre verbum annuntiáre. Quis autem ille est, qui evangelízat, nisi evangélicus chorus? Quid est evangelizáre? univérsis homínibus, et ante omnes, civitátibus Iuda, Christi in terram advéntum prædicáre.


Cf. Mt 11, 11. 9

R. Præcúrsor Dómini venit, de quo ipse testátur: * Nullus maior inter natos mulíerum Ioánne Baptísta.
V. Hic est enim prophéta, et plus quam prophéta, de quo Salvátor ait. R. Nullus maior inter natos mulíerum Ioánne Baptísta.


Qui celebrationem Vigiliæ dominicalis protrahere, iuxta traditionem, addant cantica et Evangelium.


Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Omnípotens et miséricors Deus, in tui occúrsum Fílii festinántes nulla ópera terréni actus impédiant, sed sapiéntiæ cæléstis erudítio nos fáciat eius esse consórtes. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)