Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 8 decembris
IN CONCEPTIONE IMMACULATA
BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Sollemnitas

Tertia



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem,
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.


Ant. Vivit Dóminus, quóniam adimplévit in me misericórdiam suam.

Psalmus 119
Desiderium pacis
In tribulatione patientes, orationi instantes (Rom 12, 12)

Ad Dóminum cum tribulárer clamávi, *
et exaudívit me.
Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *
a lingua dolósa.
Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi, *
lingua dolósa?
Sagíttæ poténtis acútæ *
cum carbónibus iuniperórum.
Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch; *
habitávi ad tabernácula Cedar;
multum íncola fuit ánima mea *
cum his qui odérunt pacem.
Ego eram pacíficus; *
cum loquébar, illi impugnábant me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 120
Custos populi
Non esurient neque sitient amplius, nec cadet super illos sol neque ullus œstus (Ap 7, 16)

Levábo óculos meos in montes: *
unde véniet auxílium mihi?
Auxílium meum a Dómino, *
qui fecit cælum et terram.
Non dabit in commotiónem pedem tuum, *
neque dormitábit qui custódit te.
Ecce non dormitábit neque dórmiet *
qui custódit Israel.
Dóminus custódit te, †
Dóminus umbráculum tuum, *
ad manum déxteram tuam.
Per diem sol non percútiet te, *
neque luna per noctem.
Dóminus custódiet te ab omni malo; *
custódiet ánimam tuam Dóminus.
Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum, *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 128
Populi afflicti renovata fiducia
Ecclesia loquitur de iis quœ tolerat (S. Augustinus)

Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
dicat nunc Israel:
Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
étenim non potuérunt advérsum me.
Supra dorsum meum aravérunt aratóres, *
prolongavérunt sulcos suos.
Dóminus autem iustus *
concídit cervíces peccatórum.
Confundántur et convertántur retrósum *
omnes qui odérunt Sion.
Fiant sicut fenum tectórum, *
quod priúsquam evellátur, exáruit;
de quo non implévit manum suam qui metit, *
et sinum suum qui manípulos cólligit.
Et non dixérunt qui præteríbant: †
"Benedíctio Dómini super vos, *
benedícimus vobis in nómine Dómini".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vivit Dóminus, quóniam adimplévit in me misericórdiam suam.


Eph 1, 4

Elégit nos Deus in Christo ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu eius in caritáte.

V. Immaculáta Concéptio est hódie sanctæ Maríæ Vírginis.
R. Quæ serpéntis caput virgíneo pede contrívit.



Orémus. Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti, quæsumus, ut, qui ex morte eiúsdem Fílii tui prævísa, eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos, eius intercessióne, ad te perveníre concédas. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)