Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 3 maii
SS. PHILIPPI ET IACOBI, APOSTOLORUM
Festum

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Philíppe, summæ honóribus
vocatiónis énitens,
cum cive Petro príncipe
qua mente Christum díligis!

At ipse amóris íntima
tibi repéndit pígnora,
tibíque Patris dísserit
suæque vitæ dógmata.

Nec te minus compléctitur,
Iacóbe, Christi cáritas,
qui frater eius díceris
sed et colúmna Ecclésiæ.

Almæ Sion qui præsides
primus gregi claríssimo,
nos usque scriptis próvidis
verbum salútis édoces.

O vos, beáti, nóbili
Iesum proféssi sánguine,
spe nos fidéque cúrrere
date in supérnam pátriam,

Ut, quando mansiónibus
iam Patris immorábimur,
simul canámus pérpetim
in Trinitátis glóriam. Amen.


Ant. 1 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum, allelúia.

Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)

Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius, †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum, allelúia.

Ant. 2 Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt, allelúia.

Psalmus 63
Contra hostes oratio
Maxime Domino passio commendatur in hoc psalmo (S. Augustinus)

Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
a timóre inimíci custódi ánimam meam.
Prótege me a convéntu malignántium, *
a multitúdine operántium iniquitátem.
Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
intendérunt sagíttas suas, venéfica verba, *
ut sagíttent in occúltis immaculátum.
Súbito sagittábunt eum, et non timébunt, *
firmavérunt sibi consílium nequam.
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
dixérunt: "Quis vidébit eos?"
Excogitavérunt iníqua, †
perfecérunt excogitáta consília. *
Interióra hóminis et cor eius abýssus.
Et sagittávit illos Deus; †
súbito factæ sunt plagæ eórum, *
et infirmávit eos lingua eórum.
Caput movébunt omnes qui vidébunt eos, *
et timébit omnis homo;
et annuntiábunt ópera Dei, *
et facta eius intéllegent.
Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
et gloriabúntur omnes recti corde.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt, allelúia.

Ant. 3 Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius, allelúia.

Psalmus 96
Gloria Domini in iudicio
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum (S. Athanasius)

Dóminus regnávit, exsúltet terra, *
læténtur ínsulæ multæ.
Nubes et calígo in circúitu eius, *
iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
Ignis ante ipsum præcédet, *
et inflammábit in circúitu inimícos eius.
Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
vidit et contrémuit terra.
Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
a fácie Dómini omnis terra.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
Confundántur omnes qui adórant sculptília, †
et qui gloriántur in simulácris suis. *
Adóráte eum omnes ángeli eius.
Audívit et lætáta est Sion, †
et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua, Dómine.
Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
nimis exaltátus es super omnes deos.
Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
de manu peccatóris liberábit eos.
Lux orta est iusto, *
et rectis corde lætítia.
Lætámini, iusti, in Dómino, *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius, allelúia.

V. Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius, allelúia.
R. Et mirabília eius quæ fecit, allelúia.



De Actibus Apostolórum
5, 12-32

Apostoli in Ecclesia primæva

In diébus illis: Per manus Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe; et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se coniúngere illis, sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, ita ut in platéas eícerent infírmos, et pónerent in léctulis ac grabátis, ut veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Ierúsalem, afferéntes ægros et vexátos a spirítibus immúndis; qui curabántur omnes.
Exsúrgens autem princeps sacerdótum et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis Sadducæórum), repléti sunt zelo, et iniecérunt manus in Apóstolos, et posuérunt eos in custódia pública. Angelus autem Dómini per noctem apériens iánuas cárceris et edúcens eos, dixit: "Ite, et stantes loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ huius".
Qui cum audíssent, intravérunt dilúculo in templum, et docébant. Advéniens autem princeps sacerdótum, et qui cum eo erant, convocavérunt concílium et omnes senióres filiórum Israel; et misérunt ad cárcerem ut adduceréntur. Cum autem veníssent minístri, et apérto cárcere non inveníssent illos, revérsi nuntiavérunt dicéntes: "Cárcerem quidem invénimus clausum cum omni diligéntia, et custódes stantes ante iánuas; aperiéntes autem néminem intus invénimus".
Ut autem audiérunt hos sermónes, magistrátus templi et príncipes sacerdótum ambigébant de illis quidnam fíeret. Advéniens autem quidam, nuntiávit eis: "Quia ecce viri quos posuístis in cárcerem sunt in templo stantes, et docéntes pópulum". Tunc ábiit magistrátus cum minístris, et addúxit illos sine vi; timébant enim pópulum, ne lapidaréntur.
Et cum adduxíssent illos, statuérunt in concílio, et interrogávit eos princeps sacerdótum dicens: "Præcipiéndo præcépimus vobis ne docerétis in nómine isto; et ecce repléstis Ierúsalem doctrína vestra, et vultis indúcere super nos sánguinem hóminis istíus". Respóndens autem Petrus et Apóstoli dixérunt: "Obœdíre opórtet Deo magis quam homínibus. Deus patrum nostrórum suscitávit Iesum, quem vos interemístis suspendéntes in ligno. Hunc príncipem et salvatórem Deus exaltávit déxtera sua, ad dandam pæniténtiam Israéli et remissiónem peccatórum. Et nos sumus testes horum verbórum, et Spíritus Sanctus quem dedit Deus ómnibus obœdiéntibus sibi".


Act 4, 33. 31

R. Virtúte magna reddébant Apóstoli testimónium resurrectiónis Iesu Christi, * Et grátia magna erat in ómnibus illis, allelúia.
V. Repléti quidem Spíritu Sancto, loquebántur cum fidúcia verbum Dei. R. Et grátia magna erat in ómnibus illis, allelúia.



Ex Tractátu Tertulliáni presbýteri De præscriptióne hæreticórum
(Cap. 20, 1-9; 21, 3; 22, 8-10: CCL 1, 201-204)

De apostolica prædicatione

Christus Iesus Dóminus noster, quid esset, quid fuísset, quam Patris voluntátem administráret, quid hómini agéndum determináret, quámdiu in terris agébat, ipse pronuntiábat sive pópulo palam, sive discéntibus seórsum, ex quibus duódecim præcípuos láteri suo allégerat, destinátos natiónibus magístros.
Itaque, uno eórum decússo, réliquos úndecim digrédiens ad Patrem post resurrectiónem iussit ire et docére natiónes, tinguéndas in Patrem et Fílium et Spíritum Sanctum.
Statím ígitur Apóstoli - quos hæc appellátio missos interpretátur - assúmpto per sortem duodécimo Matthía in locum Iudæ ex auctoritáte prophetíæ quæ est in psalmo David, consecúti promíssam vim Spíritus Sancti ad virtútes et elóquium, primo per Iudæam contestáta fide in Iesum Christum et Ecclésiis institútis, dehinc in orbem profécti eándem doctrínam eiúsdem fídei natiónibus promulgavérunt.
Et perínde Ecclésias apud unamquámque civitátem condidérunt, a quibus tráducem fídei et sémina doctrínæ céteræ exínde Ecclésiæ mutuátæ sunt et cotídie mutuántur ut Ecclésiæ fiant. Ac per hoc et ipsæ apostólicæ deputabúntur ut sóboles apostolicárum Ecclesiárum.
Omne genus ad oríginem suam censeátur necésse est. Itaque tot ac tantæ Ecclésiæ una est illa ab Apóstolis prima ex qua omnes. Sic omnes primæ et omnes apóstolicæ, dum una omnes. Probant unitátem communicátio pacis et appellátio fraternitátis et contesserátio hospitalitátis. Quæ iura non ália rátio regit quam eiúsdem sacraménti una tradítio.
Quid autem Apóstoli prædicáverint, id est quid illis Christus reveláverit, non áliter probári debet nisi per eásdem Ecclésias, quas ipsi Apóstoli condidérunt, ipsi eis prædicándo tam viva, quod aiunt, voce quam per epístolas póstea.
Díxerat plane aliquándo Dóminus: Multa hábeo adhuc loqui vobis, sed non potéstis modo ea sustinére; tamen adíciens: Cum vénerit ille Spíritus veritátis, ipse vos dedúcet in omnem veritátem, osténdit illos nihil ignorásse, quos omnem veritátem consecutúros per Spíritum veritátis repromíserat. Et útique implévit repromíssum, probántibus Actis Apostolórum descénsum Spíritus Sancti.


Io 12, 21-22; Rom 9, 26

R. Accessérunt quidam gentíles ad Philíppum et rogábant eum, dicéntes: Dómine, vólumus Iesum vidére. * Venit Philíppus, et dicit Andréæ; Andréas rursus et Philíppus dixérunt Iesu, allelúia.
V. Et erit in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea vos, ibi vocabúntur fílii Dei vivi. R. Venit Philíppus, et dicit Andréæ; Andréas rursus et Philíppus dixérunt Iesu, allelúia.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, qui nos ánnua apostolórum Philíppi et Iacóbi festivitáte lætíficas, da nobis, ipsórum précibus, in Unigéniti tui passióne et resurrectióne consórtium, ut ad perpétuam tui visiónem perveníre mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)