V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,
2 Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.
3 Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.
Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.
Psalmus 118, 169-176
XXII (Tau)
Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine; *
iuxta verbum tuum da mihi intelléctum.
Intret postulátio mea in conspéctu tuo, *
secúndum elóquium tuum líbera me.
Eructábunt lábia mea hymnum, *
cum docúeris me iustificatiónes tuas.
Cantet lingua mea elóquium tuum, *
quia ómnia præcépta tua iustítia.
Fiat manus tua ut ádiuvet me, *
quóniam mandáta tua elégi.
Concupívi salutáre tuum, Dómine, *
et lex tua delectátio mea est.
Vivet ánima mea et laudábit te, *
et iudícia tua adiuvábunt me.
Errávi sicut ovis quæ périit; *
quære servum tuum, quia præcépta tua non sum oblítus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 44
Regis nuptiæ
Ecce Sponsus venit, exite obviam ei (Mt 25, 6)
I
Eructávit cor meum verbum bonum,
dico ego ópera mea regi. *
Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.
Speciósus forma es præ fíliis hóminum,
diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime; *
splendóre tuo et ornátu tuo próspere procéde;
currum ascénde propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam. *
Et sagittábit pro te mirabíliter déxtera tua:
sagíttæ tuæ acútæ
- pópuli sub te cadent - *
in corda inimicórum regis.
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; *
sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem,
proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua, *
e dómibus ebúrneis chordæ delectavérunt te.
Fíliæ regum inter honorátas tuas; *
ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
II
Audi, fília, et vide,
et inclína aurem tuam, *
et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
et concupíscet rex spéciem tuam, *
quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.
Fíliæ Tyri cum munéribus; *
vultum tuum deprecabúntur dívites plebis.
Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
textúris áureis circumamícta.
In véstibus variegátis adducétur regi; *
vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.
Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
adducúntur in domum regis.
Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
constítues eos príncipes super omnem terram.
Memor ero nóminis tui *
in omni generatióne et generatióne;
proptérea pópuli confitebúntur tibi *
in ætérnum et in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.