WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 2 augustii A.D. 2020
Hebdomada II psalterii
DOMINICA XVIII PER ANNUM

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


O lux, beáta Trínitas
et principális Unitas,
iam sol recédit ígneus:
infúnde lumen córdibus.

Te mane laudum cármine,
te deprecémur véspere;
te nostra supplex glória
per cuncta laudet sæcula.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.


Ant. 1 Sacérdos in ætérnum Christus Dóminus secúndum órdinem Melchísedech, allelúia.

Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)

Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Sacérdos in ætérnum Christus Dóminus secúndum órdinem Melchísedech, allelúia.

Ant. 2 Deus noster in cælo; ómnia quæcúmque vóluit, fecit, allelúia.

Psalmus 113 B
Laus veri Dei
Conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero (1 Th 1, 9)

Non nobis, Dómine, non nobis, †
sed nómini tuo da glóriam, *
super misericórdia tua et veritáte tua.
Quare dicent gentes: *
"Ubi est Deus eórum?"
Deus autem noster in cælo, *
ómnia quæcúmque vóluit, fecit.
Simulácra géntium argéntum et aurum, *
ópera mánuum hóminum.
Os habent, et non loquéntur, *
óculos habent, et non vidébunt.
Aures habent, et non áudient, *
nares habent, et non odorábunt.
Manus habent, et non palpábunt, †
pedes habent, et non ambulábunt; *
non clamábunt in gútture suo.
Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, *
et omnes qui confídunt in eis.
Domus Israel sperávit in Dómino, *
adiutórium eórum et scutum eórum est.
Domus Aaron sperávit in Dómino, *
adiutórium eórum et scutum eórum est.
Qui timent Dóminum speravérunt in Dómino, *
adiutórium eórum et scutum eórum est.
Dóminus memor fuit nostri, *
et benedícet nobis.
Benedícet dómui Israel, *
benedícet dómui Aaron.
Benedícet ómnibus qui timent Dóminum, *
pusíllis cum maióribus.
Adíciat Dóminus super vos, *
super vos et super fílios vestros.
Benedícti vos a Dómino, *
qui fecit cælum et terram.
Cæli, cæli sunt Dómino, *
terram autem dedit fíliis hóminum.
Non mórtui laudábunt te, Dómine, *
neque omnes qui descéndunt in siléntium.
Sed nos qui vívimus, benedícimus Dómino *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus noster in cælo; ómnia quæcúmque vóluit, fecit, allelúia.

Ant. 3 Laudem dícite Deo, omnes servi eius, pusílli et magni, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ

Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7)
De nuptiis Agni

Allelúia.
Salus et glória et virtus Déo nostro, *
(R. Allelúia)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, *
(R. Allelúia)
et qui timétis eum, pusílli et magni.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, *
(R. Allelúia.)
gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia. (allelúia).

Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Glória Patri, et Fílio, *
(R. Allelúia)
et Spirítui Sancto.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
(R. Allelúia)
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Allelúia (allelúia).

Ant. Laudem dícite Deo, omnes servi eius, pusílli et magni, allelúia.


2 Th 2, 13-14

Nos autem debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres dilécti a Deo, quod elégerit vos Deus primítias in salútem in sanctificatiónem spíritus et in fide veritátis; in qua et vocávit vos per Evangélium nostrum, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.



V.  Magnus Dóminus noster, * Et magna virtus eius.
R.  Magnus Dóminus noster, / Et magna virtus eius.
V.  Et sapiéntiæ eius non est númerus.
R.  Et magna virtus eius.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Magnus Dóminus noster, / Et magna virtus eius.


Lc 1, 46-55

Ant. Si vere, fratres, dívites esse cúpitis, veras divítias amáte.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Si vere, fratres, dívites esse cúpitis, veras divítias amáte.



Laus et honor Christo, qui salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum, semper vivens ad interpellándum pro nobis. Qua fide suffúlti eum implorémus:
Meménto pópuli tui, Dómine.

Iam declinánte die, Sol iustítiæ, te super cunctum genus humánum invocámus,
- ut luce tua, numquam decidénte, omnes sine fine fruántur.
Meménto pópuli tui, Dómine.

Custódi testaméntum, quod sánguine divíno sanxísti,
- et sanctífica Ecclésiam tuam, ut sit immaculáta.
Meménto pópuli tui, Dómine.

Meménto, Dómine, congregatiónis tuæ,
- loci habitatiónis tuæ.
Meménto pópuli tui, Dómine.

In viam pacis et prosperitátis dírige iter faciéntes,
- ut cum salúte et gáudio ad optáta loca pervéniant.
Meménto pópuli tui, Dómine.

Animas, Dómine, súscipe defunctórum,
- véniam tuam eis concéde et glóriam sempitérnam.
Meménto pópuli tui, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Adésto, Dómine, fámulis tuis, et perpétuam benignitátem largíre poscéntibus, ut his, qui te auctórem et gubernatórem gloriántur habére, et grata restáures, et restauráta consérves. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)