WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 21 iulii A.D. 2019
Hebdomada IV psalterii
DOMINICA XVI PER ANNUM

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Médiæ noctis tempus est;
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,

Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.

Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.

Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.

Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.

Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
dies prima.

Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
summis ima.

Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
subveníret,

Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
um iam mundus in præcipítia
totus iret.

Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
ad supérna.

Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
laus ætérna.

Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
"Allelúia" frequéntet hódie
plebs fidélis.

Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
sit in cælis. Amen.


Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Psalmus 23
Domini in templum adventus
Christo apertœ sunt portœ cœli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum, *
et super flúmina firmávit eum.
Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non accépit in vanum nomen eius, *
nec iurávit in dolum.
Hic accípiet benedictiónem a Dómino, *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob.
Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio.
Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Psalmus 65
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis
De resurrectione Domini et conversione gentium (Hesychius)

I

Iubiláte Deo, omnis terra, †
psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo".
Veníte, et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
Convértit mare in áridam, †
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis.
Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
qui pósuit ánimam nostram ad vitam, *
et non dedit in commotiónem pedes nostros.
Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
Imposuísti hómines super cápita nostra, †
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Ant. 3 Audíte omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

II

Introíbo in domum tuam in holocáustis; †
reddam tibi vota mea, quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis.
Veníte, audíte, †
et narrábo, omnes qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
Ad ipsum ore meo clamávi, *
et exaltávi in lingua mea.
Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ.
Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Audíte omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

V. Vivus est sermo Dei et éfficax.
R. Et penetrabílior omni gládio ancípiti.



Incipit Epístola secúnda
beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
1, 1-14

Gratiarum actio inter tribulationes

Paulus, apóstolus Iesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater, Ecclésiæ Dei quæ est Corínthi, cum ómnibus sanctis qui sunt in univérsa Acháia. Grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita et per Christum abúndat consolátio nostra. Sive autem tribulámur, pro vestra exhortatióne et salúte; sive consolámur, pro vestra consolatióne; sive exhortámur, pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúndem passiónum quas et nos pátimur: ut spes nostra firma sit pro vobis, sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.
Non enim vólumus ignoráre vos, fratres, de tribulatióne nostra quæ facta est in Asia, quóniam supra modum graváti sumus, supra virtútem, ita ut tædéret nos étiam vívere. Sed ipsi in nobismetípsis respónsum mortis habúimus, ut non simus fidéntes in nobis sed in Deo, qui súscitat mórtuos, qui de tantis perículis nos erípuit et éruit, in quem sperámus quóniam et adhuc erípiet, adiuvántibus et vobis in oratióne pro nobis, ut ex multórum persónis eius, quæ in nobis est, donatiónis per multos grátiæ agántur pro nobis.
Nam glória nostra hæc est, testimónium consciéntiæ nostræ, quod in simplicitáte cordis et sinceritáte Dei et non in sapiéntia carnáli sed in grátia Dei conversáti sumus in hoc mundo, abundántius autem ad vos. Non enim ália scríbimus vobis quam quæ legístis et cognovístis; spero autem quod usque in finem cognoscétis, sicut et cognovístis nos ex parte quod glória vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Dómini nostri Iesu Christi.


Ps 93, 18-19; 2 Cor 1, 5

R. Misericórdia tua, Dómine, sustentábat me; * In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
V. Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita et per Christum abúndat consolátio nostra. R. In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.



Incipit Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Magnésios
(Nn. 1, 1 - 5, 2: Funk 1, 191-195)

Decet non modo vocari christianos, sed etiam esse

Ignátius, qui et Theóphorus, benedíctæ grátia Dei Patris in Christo Iesu salvatóre nostro, in quo salúto Ecclésiam, quæ Magnésiæ est ad Mæándrum, optóque in Deo Patre et in Iesu Christo plúrimam salútem.
Cum caritátem vestram religiósam pérbene ordinátam cognovíssem, exsúltans in fide Iesu Christi vos álloqui decrévi. Ornátus enim honorificentíssimo nómine in vínculis quæ circúmfero, laudo Ecclésias, quibus uniónem opto cum carne et spíritu Iesu Christi, qui sempitérna est vita nostra, et uniónem in fide et caritáte, cui nihil præferéndum, máxime vero uniónem cum Iesu et Patre, in quo omnem príncipis huius sæculi vim sustinéntes et evadéntes, Deo potiémur.
Cum ítaque dignus sim hábitus, ut vídeam vos per Damam epíscopum vestrum Deo dignum et per dignos presbýteros Bassum et Apollónium et per consérvum meum Zotiónem diáconum, quo útinam fruar, quia súbditus est epíscopo ut benignitáti Dei et presbytério ut legi Iesu Christi.
Sed et vos decet non familiárius uti ætáte epíscopi, sed respéctu poténtiæ Dei Patris omnem impertíri illi reveréntiam, quemádmodum cognóvi et sanctos presbýteros non abúti iuveníli eius condicióne conspícua, sed ut prudéntes in Deo cédere ei, non ei autem, sed Patri Iesu Christi, ómnium epíscopo. In honórem ígitur illíus, qui amat nos, decet obœdíre sine ulla hypócrisi; quia non epíscopum hunc visíbilem quis fallit, sed invisíbilem decípere conátur. Quidquid vero est eiúsmodi, non ad carnem refértur, sed ad Deum, qui abscóndita cognóscit.
Decet ítaque non modo vocári christiános, sed étiam esse; quemádmodum nonnúlli epíscopum quidem nóminant, sed ómnia sine eo fáciunt. Tales vero non bona consciéntia mihi præditi esse vidéntur, quia non fírmiter secúndum præcéptum congregántur.
Quia autem res finem habent et duo simul propósita sunt, mors et vita, et unusquísque in próprium locum itúrus est, quemádmodum enim sunt numísmata duo, álterum quidem Dei, álterum autem mundi, et unumquódque próprium charactérem habet impósitum, infidéles charactérem mundi huius fidéles autem in caritáte charactérem Dei Patris per Iesum Christum, per quem nisi propénsa nobis est volúntas mori iuxta ipsíus passiónem, nec vita ipsíus in nobis est.


1 Tim 4, 11. 16. 15

R. Exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte. * Hoc enim fáciens, et teípsum salvum fácies et eos qui te áudiunt.
V. Hæc meditáre, in his esto, ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. R. Hoc enim fáciens, et teípsum salvum fácies et eos qui te áudiunt.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Propitiáre, Dómine, fámulis tuis, et cleménter grátiæ tuæ super eos dona multíplica, ut, spe, fide et caritáte fervéntes, semper in mandátis tuis vígili custódia persevérent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)