Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 24 iunii
IN NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTÆ
SOLLEMNITAS

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Antra desérti téneris sub annis,
cívium turmas fúgiens, petísti,
ne levi saltem maculáre vitam
fámine posses.

Præbuit hirtum tégimen camélus
ártubus sacris, stróphium bidéntes,
cui latex haustum, sociáta pastum
mella locústis.

Céteri tantum cecinére vatum
corde præságo iubar affutúrum;
tu quidem mundi scelus auferéntem
índice prodis.

Non fuit vasti spátium per orbis
sánctior quisquam génitus Ioánne,
qui nefas sæcli méruit lavántem
tíngere lymphis.

Láudibus cives célebrant supérni
te, Deus simplex paritérque trine;
súpplices ac nos véniam precámur:
parce redémptis. Amen.


Ant. 1 Dóminus ab útero vocávit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei.

Psalmus 20, 2-8. 14
Gratiarum actio pro regis victoria
Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sæculum sæculi (S. Irenæus)

Dómine, in virtúte tua lætábitur rex, *
et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
Desidérium cordis eius tribuísti ei, *
et voluntátem labiórum eius non denegásti.
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; *
posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.
Vitam pétiit a te, †
et tribuísti ei, *
longitúdinem diérum in sæculum et in sæculum sæculi.
Magna est glória eius in salutári tuo, *
magnificéntiam et decórem impónes super eum;
quóniam pones eum benedictiónem in sæculum sæculi, *
lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
Quóniam rex sperat in Dómino, *
et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; *
cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus ab útero vocávit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei.

Ant. 2 Pósuit os meum Dóminus quasi gládium acútum, sub umbra manus suæ protéxit me.

Psalmus 91
Laus Domini creatoris
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti (S. Athanasius)

I

Bonum est confitéri Dómino, *
et psállere nómini tuo, Altíssime,
annuntiáre mane misericórdiam tuam, *
et veritátem tuam per noctem,
in decachórdo et psaltério, *
cum cántico in cíthara.
Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
Vir insípiens non cognóscet, *
et stultus non intélleget hæc.
Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
et florúerint omnes qui operántur iniquitátem;
hoc tamen erit ad intéritum in sæculum sæculi; *
tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Pósuit os meum Dóminus quasi gládium acútum, sub umbra manus suæ protéxit me.

Ant. 3 Hoc est testimónium quod perhíbuit Ioánnes: Qui post me venit, ante me factus est.

II

Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
et dispergéntur omnes qui operántur iniquitátem.
Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
perfúsus sum óleo úberi.
Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
Iustus ut palma florébit, *
sicut cedrus Líbani succréscet.
Plantáti in domo Dómini, *
in átriis Dei nostri florébunt.
Adhuc fructum dabunt in senécta, *
úberes et bene viréntes erunt,
ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
et non est iníquitas in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Hoc est testimónium quod perhíbuit Ioánnes: Qui post me venit, ante me factus est.

V. Hic venit ut testimónium perhibéret de lúmine.
R. Ut omnes créderent per illum.



De libro Ieremíæ prophétæ
1, 4-10. 17-19

Vocatio prophetæ

Factum est verbum Dómini ad me, dicens: "Priúsquam te formárem in útero novi te, et ántequam exíres de vulva sanctificávi te, et prophétam in géntibus dedi te". Et dixi: "A a a, Dómine Deus, ecce néscio loqui, quia puer ego sum".
Et dixit Dóminus ad me: "Noli dícere: «Puer sum», quóniam ad ómnia quæ mittam te ibis, et univérsa quæcúmque mandávero tibi loquéris. Ne tímeas a fácie eórum, quia tecum ego sum ut éruam te", dicit Dóminus.
Et misit Dóminus manum suam, et tétigit os meum, et dixit Dóminus ad me: "Ecce dedi verba mea in ore tuo; ecce constítui te hódie super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et dispérdas et díssipes, et ædífices et plantes.
Tu ergo accínge lumbos tuos, et surge, et lóquere ad eos ómnia quæ ego præcípio tibi: ne formídes a fácie eórum, nec enim timére te fáciam vultum eórum. Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam, et in colúmnam férream, et in murum æreum, super omnem terram, régibus Iuda, princípibus eius, et sacerdótibus, et pópulo terræ; et bellábunt advérsum te et non prævalébunt, quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te".


Ier 1, 5. 9. 10

R. Priúsquam te formárem in útero novi te, et ántequam exíres de vulva sanctificávi te. * Et prophétam in géntibus dedi te.
V. Ecce dedi verba mea in ore tuo, ecce constítui te super gentes et regna. R. Et prophétam in géntibus dedi te.



Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
(Sermo 293, 1-3: PL 38, 1327-1328)

Vox clamantis in deserto

Nativitátem Ioánnis quodámmodo consecrátam obsérvat Ecclésia: nec invenítur ullus in pátribus, cuius nativitátem sollémniter celebrémus; celebrámus Ioánnis, celebrámus et Christi: hoc vacáre non potest, et si forte a nobis pro tantæ rei dignitáte minus explicátur, fructuósius tamen et áltius cogitátur. Náscitur Ioánnes de anícula stérili, náscitur Christus de iuvéncula vírgine.
Non créditur Ioánnes nascitúrus, et fit pater mutus; créditur Christus, et fide concípitur. Proposúimus inquirénda, et discutiénda prædíximus; sed hoc prælocútus sum, et si ómnibus tanti mystérii sínibus perscrutándis non suffícimus vel facultáte vel témpore; mélius vos docébit qui lóquitur in vobis, étiam abséntibus nobis, quem pie cogitátis, quem corde suscepístis, cuius templa facti estis.
Vidétur ergo Ioánnes interiéctus quidam limes testamentórum duórum, véteris et novi. Nam eum esse quodámmodo límitem, Dóminus ipse testátur dicens: Lex et prophétæ usque ad Ioánnem Baptístam. Sústinet ergo persónam vetustátis, et præcónium novitátis. Propter persónam vetustátis, de sénibus náscitur; propter persónam novitátis, in viscéribus matris prophéta declarátur. Nondum enim natus ad sanctæ Maríæ advéntum, exsultávit in útero matris. Iam ibi designátus erat, designátus ántequam natus; cuius præcúrsor esset osténditur, ántequam ab eo viderétur. Divína sunt hæc, et mensúram humánæ fragilitátis excédunt. Postrémo náscitur, áccipit nomen, lingua sólvitur patris. Refer quod factum est ad significántem imáginem rerum.
Zacharías tacet et amíttit vocem, donec Ioánnes nascerétur, præcúrsor Dómini, et aperíret vocem. Quid est siléntium Zacharíæ, nisi prophetía latens, et ante prædicatiónem Christi quodam modo occúlta et clausa? Aperítur illíus advéntu, clara fit ventúro eo qui prophetabátur. Hoc est apértio vocis Zacharíæ in nativitáte Ioánnis, quod est discíssio veli in cruce Christi. Ioánnes si seípsum nuntiáret, Zacharíæ os non aperíret. Sólvitur lingua, quia náscitur vox; nam Ioánni iam prænuntiánti Dóminum dictum est: Tu quis es? Et respóndit: Ego sum vox clamántis in erémo. Vox Ioánnes, Dóminus autem in princípio erat Verbum. Ioánnes vox ad tempus, Christus Verbum in princípio ætérnum.


Lc 1, 76-77

R. Tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis; * Præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius.
V. Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, in remissiónem peccatórum eórum. R. Præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam suscitásti, ut perféctam plebem Christo Dómino præparáret, da pópulis tuis spiritálium grátiam gaudiórum, et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis et pacis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)