Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 19 martii
S. IOSEPH, SPONSI BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
SOLLEMNITAS

Tertia



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. (T.P. Allelúia.)


Tempore Quadragesimæ:

Dei fide, qua vívimus,
qua spe perénni crédimus,
per caritátis grátiam
Christi canámus glóriam.

Qui ductus hora tértia
ad passiónis hóstiam,
crucis ferens suspéndia
ovem redúxit pérditam.

Precémur ergo súbditi,
redemptióne líberi,
ut éruat a sæculo
quos solvit a chirógrapho.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

Tempore paschali:

Iam surgit hora tértia,
qua Christus ascéndit crucem;
nil ínsolens mens cógitet,
inténdat afféctum precis.

Qui corde Christum súscipit,
innóxium sensum gerit
votísque præstat sédulis
Sanctum meréri Spíritum.

Hæc hora, quæ finem dedit
diri vetérno críminis;
hinc iam beáta témpora
cœpére Christi grátia.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prænites,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. Ibant paréntes Iesu per omnes annos in Ierúsalem, in die sollémni Paschæ (T.P. allelúia).

Psalmus 119
Desiderium pacis
In tribulatione patientes, orationi instantes (Rom 12, 12)

Ad Dóminum cum tribulárer clamávi, *
et exaudívit me.
Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *
a lingua dolósa.
Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi, *
lingua dolósa?
Sagíttæ poténtis acútæ *
cum carbónibus iuniperórum.
Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch; *
habitávi ad tabernácula Cedar;
multum íncola fuit ánima mea *
cum his qui odérunt pacem.
Ego eram pacíficus; *
cum loquébar, illi impugnábant me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 120
Custos populi
Non esurient neque sitient amplius, nec cadet super illos sol neque ullus œstus (Ap 7, 16)

Levábo óculos meos in montes: *
unde véniet auxílium mihi?
Auxílium meum a Dómino, *
qui fecit cælum et terram.
Non dabit in commotiónem pedem tuum, *
neque dormitábit qui custódit te.
Ecce non dormitábit neque dórmiet *
qui custódit Israel.
Dóminus custódit te, †
Dóminus umbráculum tuum, *
ad manum déxteram tuam.
Per diem sol non percútiet te, *
neque luna per noctem.
Dóminus custódiet te ab omni malo; *
custódiet ánimam tuam Dóminus.
Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum, *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 121
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cœlestem (Hebr 12, 22)

Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
"In domum Dómini íbimus".
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem, *
secúri sint diligéntes te.
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis.
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: "Pax in te!"
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ibant paréntes Iesu per omnes annos in Ierúsalem, in die sollémni Paschæ (T.P. allelúia).


Prov 2, 7-8

Thesaurizábit rectóribus sollértiam et clípeus erit gradiéntibus simplíciter servans sémitas iustítiæ et vias sanctórum custódiens.

V. Constítuit eum dóminum domus suæ (T.P. allelúia).
R. Et príncipem omnis possessiónis suæ (T.P. allelúia).



Orémus. Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut humánæ salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiæ commisísti, Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)