Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 19 martii
S. IOSEPH, SPONSI BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
SOLLEMNITAS

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. (T.P. Allelúia.)

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Cælitum, Ioseph, decus atque nostræ
certa spes vitæ columénque mundi,
quas tibi læti cánimus, benígnus
súscipe laudes.

Te, satum David, státuit Creátor
Vírginis sponsum, voluítque Verbi
te patrem dici, dedit et minístrum
esse salútis.

Tu Redemptórem stábulo iacéntem,
quem chorus vatum cécinit futúrum,
áspicis gaudens, sociúsque matris
primus adóras.

Rex Deus regum, dominátor orbis,
cuius ad nutum tremit inferórum
turba, cui pronus famulátur æther,
se tibi subdit.

Laus sit excélsæ Tríadi perénnis,
quæ, tibi insígnes tríbuens honóres,
det tuis nobis méritis beátæ
gáudia vitæ. Amen.


Ant. 1 Venérunt pastóres festinántes, et invenérunt Maríam et Ioseph et Infántem pósitum in præsépio (T.P. allelúia).

Psalmus 62, 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit

Deus, Deus meus es tu; *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te.
Sic benedícam te in vita mea, *
et in nómine tuo levábo manus meas.
Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo.
Adhæsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Venérunt pastóres festinántes, et invenérunt Maríam et Ioseph et Infántem pósitum in præsépio (T.P. allelúia).

Ant. 2 Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis quæ dicebántur de illo, et benedíxit illis Símeon (T.P. allelúia).

Canticum (Dan 3, 57-88. 56)
Omnis creatura laudet Dominum
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5)

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, cæli, Dómino; *
benedícite, ángeli Dómini, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; *
benedícite, omnes virtu Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino; *
benedícite, stellæ cæli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; *
benedícite, omnes venti, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino; *
benedícite, frigus et æstus, Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino; *
benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino; *
benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; *
benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum; *
laudet et superexáltet eum in sæcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino;*
benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, mária et flúmina, Dómino; *
benedícite, fontes, Dómino.
Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; *
benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; *
benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israel Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; *
benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; *
benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sæcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis quæ dicebántur de illo, et benedíxit illis Símeon (T.P. allelúia).

Ant. 3 Consúrgens Ioseph accépit Púerum et matrem eius nocte, et secéssit in Ægýptum, et erat ibi usque ad óbitum Heródis (T.P. allelúia).

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiœ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius)

Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
Lætétur Israel in eo qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei.
Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte.
Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
Exaltatiónes Dei in gútture eórum, *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
ad alligándos reges eórum in compédibus, *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Consúrgens Ioseph accépit Púerum et matrem eius nocte, et secéssit in Ægýptum, et erat ibi usque ad óbitum Heródis (T.P. allelúia).


2 Sam 7, 28-29

Dómine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: cum ergo locútus sis ad servum tuum bona hæc, dignáre ígitur benedícere dómui servi tui, ut sit in sempitérnum coram te, quia tu, Dómine Deus, locútus es, et benedictióne tua benedicétur domus servi tui in sempitérnum.



Tempore Quadragesimæ:

V.  Constítuit eum * Dóminum domus suæ.
R.  Constítuit eum / Dóminum domus suæ.
V.  Et príncipem omnis possessiónis suæ.
R.  Dóminum domus suæ.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Constítuit eum / Dóminum domus suæ.

Tempore paschali:

V.  Constítuit eum dóminum domus suæ. * Allelúia, allelúia.
R.  Constítuit eum dóminum domus suæ. / Allelúia, allelúia.
V.  Et príncipem omnis possessiónis suæ.
R.  Allelúia, allelúia.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Constítuit eum dóminum domus suæ. / Allelúia, allelúia.


Lc 1, 68-79

Ant. Ioseph habitávit in civitáte Nazareth, ut adimplerétur quod dictum est per prophétas de Christo: Nazaræus vocábitur (T.P. allelúia).

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ioseph habitávit in civitáte Nazareth, ut adimplerétur quod dictum est per prophétas de Christo: Nazaræus vocábitur (T.P. allelúia).



Dóminum, qui hómines éfficit iustos, súpplices precémur:
In tua iustítia vivífica nos, Dómine.

Dómine Deus, qui nostros in fide patres ipse vocásti, ut coram te perfécto corde ambulárent,
- fac ut, eórum sequéntes vestígia, simus sicut præcipis perfécti.
In tua iustítia vivífica nos, Dómine.

Qui Ioseph virum iustum elegísti, ut Fílium tuum puérum et adulescéntem enuntríret,
- fac ut córpori Christi in nostris frátribus serviámus.
In tua iustítia vivífica nos, Dómine.

Qui terram homínibus commisísti, ut eam implérent sibíque subícerent,
- doce nos in hoc sæcúlo impénse operári, tuam iúgiter glóriam intendéntes.
In tua iustítia vivífica nos, Dómine.

Meménto, Pater ómnium, óperis mánuum tuárum,
- et cunctis largíre in seréno labóre dignam vitæ condiciónem.
In tua iustítia vivífica nos, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut humánæ salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiæ commisísti, Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)