Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 18 octobris
S. LUCÆ, EVANGELISTÆ
Festum

Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Pláusibus, Luca, cánimus triúmphum
quo nites fuso rútilo cruóre,
atque præcélsis méritis adéptam
rite corónam.

Spíritus ductu, studiósus orbi
mira quæ pastor dócuit supérnus
Christus ac fecit míserans amóre,
tradis amánter.

Próvidus chartis pérhibes venústis
gesta quæ Iesu célebrant alúmnos,
eius et gentis nova quæ patéscunt
in nova sæcla.

O comes Pauli, speculátor alti
cordis illíus sed et æmulátor,
cáritas Christi fac ut usque nostrum
pectus adúrat.

Tu malis nostris médicus fer artem,
confer et lætum fídei levámen,
ut Deo tandem potiámur, ipsi
semper ovántes. Amen.


Ant. 1 Evangélii factus sum miníster, secúndum donum grátiæ Dei.

Psalmus 115 B
Gratiarum actio in templo
Per ipsum (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr 13, 15)

Crédidi, étiam cum locútus sum: *
"Ego humiliátus sum nimis".
Ego dixi in trepidatióne mea: *
"Omnis homo mendax"
Quid retríbuam Dómino *
pro ómnibus quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius.
Pretiósa in conspéctu Dómini *
mors sanctórum eius.
O Dómine, ego servus tuus, *
ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea: †
tibi sacrificábo hóstiam laudis, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius,
in átriis domus Dómini, *
in médio tui, Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Evangélii factus sum miníster, secúndum donum grátiæ Dei.

Ant. 2 Omnia fácio propter Evangélium, ut eius párticeps effíciar.

Psalmus 125
Gaudium et spes in Deo
Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis (2 Cor 1, 7)

In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
facti sumus quasi somniántes.
Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
et lingua nostra exsultatióne.
Tunc dicébant inter gentes: *
"Magnificávit Dóminus fácere cum eis".
Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
facti sumus lætántes.
Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
sicut torréntes in austro.
Qui séminant in lácrimis, *
in exsultatióne metent.
Eúntes ibant et flebant, *
semen spargéndum portántes;
veniéntes autem vénient in exsultatióne, *
portántes manípulos suos.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Omnia fácio propter Evangélium, ut eius párticeps effíciar.

Ant. 3 Mihi data est grátia hæc: in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi.

Canticum (Eph 1, 3-10)
De Deo salvatore

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo;
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remmisiónem peccatórum.
Secúndum divítias grátiæ eius, †
quæ superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia;
notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ *
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo, *
in dispensatiónem plenitúdinis témporum,
instauráre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Mihi data est grátia hæc: in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi.


Col 1, 3a-6

Grátias ágimus Deo et Patri Dómini nostri Iesu Christi, semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem, quam habétis in sanctos omnes, propter spem quæ repósita est vobis in cælis, quam audístis in verbo veritátis Evangélii, quod pervénit ad vos sicut et in univérso mundo est, et fructíficat et crescit.



V.  Annuntiáte inter gentes * Glóriam Dómini.
R.  Annuntiáte inter gentes / Glóriam Dómini.
V.  In ómnibus pópulis mirabília eius.
R.  Glóriam Dómini.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Annuntiáte inter gentes / Glóriam Dómini.


Lc 1, 46-55

Ant. Beátus Evangelísta Lucas, scriba mansuetúdinis Christi, digne in Ecclésia clarificári méruit.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus Evangelísta Lucas, scriba mansuetúdinis Christi, digne in Ecclésia clarificári méruit.



Deus, Pater lúminum, ad fidem veritátis nos vocávit per Evangélium Fílii sui. Eum deprecémur pro pópulo sancto eius, dicéntes:
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui Fílium tuum, pastórem magnum óvium, e mórtuis eduxísti,
- præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,
- da, ut omni creatúræ Evangélium prædicétur.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,
- concéde, ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,
- tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,
- defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Dómine Deus, qui beátum Lucam elegísti, ut prædicatióne et scriptis mystérium tuæ in páuperes dilectiónis reveláret, concéde, ut, qui tuo iam nómine gloriántur, cor unum et ánima una esse persevérent, et omnes gentes tuam mereántur vidére salútem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)