Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Feria V post Ss.mam Trinitatem
SANCTISSIMI CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI
SOLLEMNITAS

I Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Pange, lingua, gloriósi
córporis mystérium,
sanguinísque pretiósi,
quem in mundi prétium
fructus ventris generósi
Rex effúdit géntium.

Nobis datus, nobis natus
ex intácta Vírgine,
et in mundo conversátus,
sparso verbi sémine,
sui moras incolátus
miro clausit órdine.

In suprémæ nocte cenæ
recúmbens cum frátribus,
observáta lege plene
cibis in legálibus,
cibum turbæ duodénæ
se dat suis mánibus.

Verbum caro panem verum
verbo carnem éfficit,
fitque sanguis Christi merum,
et, si sensus déficit,
ad firmándum cor sincérum
sola fides súfficit.

Tantum ergo sacraméntum
venerémur cérnui,
et antíquum documéntum
novo cedat rítui;
præstet fides suppleméntum
sénsuum deféctui.

Genitóri Genitóque
laus et iubilátio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedíctio;
procedénti ab utróque
compar sit laudátio. Amen.


Ant. 1 Miserátor Dóminus escam dedit timéntibus se in memóriam suórum mirabílium.

Psalmus 110
Magna opera Domini
Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens (Ap 15, 3)

Confitébor Dómino in toto corde meo, *
in consílio iustórum et congregatióne.
Magna ópera Dómini, *
exquirénda ómnibus qui cúpiunt ea.
Decor et magnificéntia opus eius, *
et iustítia eius manet in sæculum sæculi.
Memóriam fecit mirabílium suórum, *
miséricors et miserátor Dóminus.
Escam dedit timéntibus se; *
memor erit in sæculum testaménti sui.
Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, †
ut det illis hereditátem géntium; *
ópera mánuum eius véritas et iudícium.
Fidélia ómnia mandáta eius, †
confirmáta in sæculum sæculi, *
facta in veritáte et æquitáte.
Redemptiónem misit pópulo suo, *
mandávit in ætérnum testaméntum suum.
Sanctum et terríbile nomen eius; *
inítium sapiéntiæ timor Dómini,
intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum; *
laudátio eius manet in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Miserátor Dóminus escam dedit timéntibus se in memóriam suórum mirabílium.

Ant. 2 Qui pacem ponit fines Ecclésiæ, fruménti ádipe sátiat nos Dóminus.

Psalmus 147
Instauratio Ierusalem
Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni (Ap 21, 9)

Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
Qui pósuit fines tuos pacem, *
et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Qui pacem ponit fines Ecclésiæ, fruménti ádipe sátiat nos Dóminus.

Ant. 3 Amen, amen dico vobis: Non Móyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum, allelúia.

Canticum (Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a)
De iudicio Dei

Grátias ágimus tibi, *
Dómine Deus omnípotens,
qui es et qui eras et qui ventúrus es; *
quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti.
Et irátæ sunt gentes, *
et advénit ira tua et tempus mortuórum iudicári,
et réddere mercédem servis tuis, prophétis et sanctis, *
et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.
Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
et potéstas Christi eius,
quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte;
et ipsi vicérunt eum propter sánguinem Agni *
et propter verbum testimónii sui;
non dilexérunt ánimas suas *
usque ad mortem.
Proptérea lætámini, cæli, *
et qui habitátis in eis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Amen, amen dico vobis: Non Móyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum, allelúia.


1 Cor 10, 16-17

Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est? Et panis, quem frángimus, nonne participátio córporis Dómini est? Quóniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participámus.



V.  Panem cæli dedit eis, * Allelúia, allelúia.
R.  Panem cæli dedit eis, / Allelúia, allelúia.
V.  Panem angelórum manducávit homo.
R.  Allelúia, allelúia.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Panem cæli dedit eis, / Allelúia, allelúia.


Lc 1, 46-55

Ant. O quam suávis est, Dómine, spíritus tuus, qui, ut dulcédinem tuam in fílios demonstráres, pane suavíssimo de cælo praéstito, esuriéntes reples bonis, fastidiósos dívites dimíttens inánes.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. O quam suávis est, Dómine, spíritus tuus, qui, ut dulcédinem tuam in fílios demonstráres, pane suavíssimo de cælo praéstito, esuriéntes reples bonis, fastidiósos dívites dimíttens inánes.



Christus in cena, ad quam omnes invítat, corpus et sánguinem suum tradit pro mundi vita. Ipsum deprecémur:
Christe, panis cœléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, Fili Dei vivi, qui eucharistiæ cenam in tui commemoratiónem fácere præcepísti,
- Ecclésiam tuam fidéli dita mysteriórum celebratióne.
Christe, panis cœléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, sacérdos Altíssimi únice, qui sacraménta tua offerénda sacerdótibus commisísti,
- in mores eórum íngere, quæ in signis tríbuis celebráre.
Christe, panis cœléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, manna de cælo, qui omnes de uno pane participántes unum éfficis corpus,
- pacem et concórdiam ómnium in te credéntium réfove.
Christe, panis cœléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, cæléstis médice, qui remédium immortalitátis et pignus resurrectiónis per tuum panem præbes,
- ægrótis sanitátem et spem vivam peccatóribus redde.
Christe, panis cœléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, rex ventúre, qui mystéria in mortem tuam annuntiándam donec veníres ut celebraréntur mandásti,
- omnes, qui in te decessérunt, fac resurrectiónis tuæ partícipes.
Christe, panis cœléstis, da nobis vitam ætérnam.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti, tríbue, qusésumus, ita nos córporis et sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis iúgiter sentiámus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)