Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 24 decembris

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prævia,
qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exæstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sæculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.

At nos secúndus præmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quærimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.


Ant. 1 Tu, Béthlehem, terra Iuda, non eris mínima: ex te enim éxiet Dux qui regat pópulum meum Israel.

Psalmi et canticum de die currente

Ant. 2 Leváte cápita vestra: ecce appropínquat redémptio vestra.

Ant. 3 Crástina erit vobis salus, dicit Dóminus Deus exercítuum.


Is 11, 1-3a

Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum Spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delícia eius in timóre Dómini.



V.  Crástina die * Delébitur iníquitas terræ.
R.  Crástina die / Delébitur iníquitas terræ.
V.  Et regnábit super nos Salvátor mundi.
R.  Delébitur iníquitas terræ.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Crástina die / Delébitur iníquitas terræ.


Lc 1, 68-79

Ant. Compléti sunt dies Maríæ ut páreret Fílium suum primogénitum.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Compléti sunt dies Maríæ ut páreret Fílium suum primogénitum.



Christum redemptórem, fratres caríssimi, devotióne mentis orémus, qui véniet cum glória et potestáte magna, atque súpplices invocémus:
Veni, Dómine Iesu.

Christe Dómine, qui excélsus in fortitúdine vénies, réspice humília nostra,
- ut dignos nos fácias munéribus tuis.
Veni, Dómine Iesu.

Qui Evangélium homínibus manifestáre venísti,
- da tuam nos semper prædicáre salútem.
Veni, Dómine Iesu.

Tu, qui es benedíctus et vivis et ómnia regis,
- da nos gaudéntes exspectáre beátam spem et advéntum magnificéntiæ tuæ.
Veni, Dómine Iesu.

Et nos, qui advéntus tui grátiæ anhelámus,
- divinitátis tuæ múnere consoláre.
Veni, Dómine Iesu.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Festína, quæsumus, ne tardáveris, Dómine Iesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)