Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Hebdomada I psalterii
DOMINICA I ADVENTUS

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Cónditor alme síderum,
ætérna lux credéntium,
Christe, redémptor ómnium,
exáudi preces súpplicum.

Qui cóndolens intéritu
mortis períre sæculum,
salvásti mundum lánguidum,
donans reis remédium.

Vergénte mundi véspere,
uti sponsus de thálamo,
egréssus honestíssima
Vírginis matris cláusula.

Cuius forti poténtiæ
genu curvántur ómnia;
cæléstia, terréstria
nutu faténtur súbdita.

Te, Sancte, fide quæsumus,
ventúre iudex sæculi,
consérva nos in témpore
hostis a telo pérfidi.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Iucundáre, fília Sion, et exsúlta satis, fília Ierúsalem, allelúia.

Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)

Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Iucundáre, fília Sion, et exsúlta satis, fília Ierúsalem, allelúia.

Ant. 2 Rex noster advéniet Christus, quem Ioánnes prædicávit Agnum esse ventúrum.

Psalmus 113 A
Israel ex Ægypto liberatur
Cognoscite etiam vos exiisse ab Ægypto, qui huic sæculo renuntiastis (S. Augustinus)

In éxitu Israel de Ægýpto, *
domus Iacob de pópulo bárbaro,
factus est Iuda sanctuárium eius, *
Israel potéstas eius.
Mare vidit et fugit, *
Iordánis convérsus est retrórsum;
montes saltavérunt ut aríetes, *
et colles sicut agni óvium.
Quid est tibi, mare, quod fugísti? *
et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?
Montes, quod saltástis sicut aríetes, *
et colles, sicut agni óvium?
A fácie Dómini, contremísce, terra, *
a fácie Dei Iacob;
qui convértit petram in stagna aquárum, *
et sílicem in fontes aquárum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Rex noster advéniet Christus, quem Ioánnes prædicávit Agnum esse ventúrum.

Ant. 3 Ecce vénio cito, et merces mea mecum est, dicit Dóminus: dare unicuíque secúndum ópera sua.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ

Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7)
De nuptiis Agni

Allelúia.
Salus et glória et virtus Déo nostro, *
(R. Allelúia)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, *
(R. Allelúia)
et qui timétis eum, pusílli et magni.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, *
(R. Allelúia.)
gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia. (allelúia).

Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Glória Patri, et Fílio, *
(R. Allelúia)
et Spirítui Sancto.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
(R. Allelúia)
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Allelúia (allelúia).

Ant. Ecce vénio cito, et merces mea mecum est, dicit Dóminus: dare unicuíque secúndum ópera sua.


Phil 4, 4-5

Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus; Dóminus prope.



V.  Osténde nobis, Dómine, * Misericórdiam tuam.
R.  Osténde nobis, Dómine, / Misericórdiam tuam.
V.  Et salutáre tuum da nobis.
R.  Misericórdiam tuam.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Osténde nobis, Dómine, / Misericórdiam tuam.


Lc 1, 46-55

Anno A:
Ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María: ne tímeas, habébis in útero Fílium Dei, allelúia.

Anno B:
Ant. Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries fílium, allelúia.

Anno C:
Ant. Beáta es, María, qua credidísti Dómino, perficiéntur in te, qua dicta sunt tibi a Dómino, allelúia.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Anno A:
Ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María: ne tímeas, habébis in útero Fílium Dei, allelúia.

Anno B:
Ant. Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries fílium, allelúia.

Anno C:
Ant. Beáta es, María, qua credidísti Dómino, perficiéntur in te, qua dicta sunt tibi a Dómino, allelúia.



Redemptórem nostrum Iesum Christum, qui est via, véritas et vita, supplíciter rogémus, dicéntes:
Veni et mane nobíscum, Dómine.

Iesu, Fili Altíssimi, qui Vírgini Maríæ per Gabriélem annuntiátus es,
- veni ad regnándum super plebem tuam in ætérnum.
Veni et mane nobíscum, Dómine.

Tu, Sancte Dei, cui Præcúrsor in sinu Elísabeth exsultávit,
- veni ad dandum univérso mundo gáudium salútis.
Veni et mane nobíscum, Dómine.

Iesu Salvátor, cuius nomen Ioseph viro iusto ab Angelo revelátum est,
- veni ad pópulum tuum salvum faciéndum a peccátis eórum.
Veni et mane nobíscum, Dómine.

Lumen mundi, quod Símeon et omnes iusti exspectábant,
- veni ad consolándum nos.
Veni et mane nobíscum, Dómine.

Oriens indefíciens, quem nos ex alto visitatúrum prædíxit Zacharías,
- veni ad illuminándum illos, qui in umbra mortis sedent.
Veni et mane nobíscum, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Da, quæsumus, omnípotens Deus, hanc tuis fidélibus voluntátem, ut, Christo tuo veniénti iustis opéribus occurréntes, eius déxteræ sociáti, regnum mereántur possidére cæléste. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Diaconus, vel, eo deficiente, ipse sacerdos, dicit invitatorium: Inclináte vos ad benedictiónem. Deinde sacerdos, manibus super populum extensis, dicit benedictionem:

V. Omnípotens et miséricors Deus, cuius Unigéniti advéntum et prætéritum créditis, et futúrum exspectátis, eiúsdem advéntus vos illustratióne sanctíficet et sua benedictióne locuplétet.
R. Amen.
V. In præséntis vitæ stádio reddat vos in fide stábiles, spe gaudéntes, et in caritáte efficáces.
R. Amen.
V. Ut, qui de advéntu Redemptóris nostri secúndum carnem devóta mente lætámini, in secúndo, cum in maiestáte sua vénerit, prǽmiis ætérnæ vitæ ditémini.
R. Amen.
V. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Filii, et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)