Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 19 martii
S. IOSEPH, SPONSI BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
SOLLEMNITAS

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. (T.P. Allelúia.)

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Iste, quem læti cólimus, fidéles,
cuius excélsos cánimus triúmphos,
hac die Ioseph méruit perénnis
gáudia vitæ.

O nimis felix, nimis o beátus,
cuius extrémam vígiles ad horam
Christus et Virgo simul astitérunt
ore seréno.

Iustus insígnis, láqueo solútus
carnis, ad sedes plácido sopóre
migrat ætérnas, rutilísque cingit
témpora sertis.

Ergo regnántem flagitémus omnes,
adsit ut nobis, veniámque nostris
óbtinens culpis, tríbuat supérnæ
múnera pacis.

Sint tibi plausus, tibi sint honóres,
trine qui regnas Deus, et corónas
áureas servo tríbuis fidéli
omne per ævum. Amen.


Ant. 1 Angelus Dómini appáruit Ioseph, dicens: Ioseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam; páriet fílium, et vocábis nomen eius Iesum (T.P. allelúia).

Psalmus 20, 2-8. 14
Gratiarum actio pro regis victoria
Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sæculum sæculi (S. Irenæus)

Dómine, in virtúte tua lætábitur rex, *
et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
Desidérium cordis eius tribuísti ei, *
et voluntátem labiórum eius non denegásti.
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; *
posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.
Vitam pétiit a te, †
et tribuísti ei, *
longitúdinem diérum in sæculum et in sæculum sæculi.
Magna est glória eius in salutári tuo, *
magnificéntiam et decórem impónes super eum;
quóniam pones eum benedictiónem in sæculum sæculi, *
lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
Quóniam rex sperat in Dómino, *
et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; *
cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Angelus Dómini appáruit Ioseph, dicens: Ioseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam; páriet fílium, et vocábis nomen eius Iesum (T.P. allelúia).

Ant. 2 Exsúrgens Ioseph a somno, fecit sicut præcépit ei Angelus Dómini, et accépit Maríam cóniugem suam (T.P. allelúia).

Psalmus 91
Laus Domini creatoris
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti (S. Athanasius)

I

Bonum est confitéri Dómino, *
et psállere nómini tuo, Altíssime,
annuntiáre mane misericórdiam tuam, *
et veritátem tuam per noctem,
in decachórdo et psaltério, *
cum cántico in cíthara.
Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
Vir insípiens non cognóscet, *
et stultus non intélleget hæc.
Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
et florúerint omnes qui operántur iniquitátem;
hoc tamen erit ad intéritum in sæculum sæculi; *
tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrgens Ioseph a somno, fecit sicut præcépit ei Angelus Dómini, et accépit Maríam cóniugem suam (T.P. allelúia).

Ant. 3 Ascéndit Ioseph a Názareth in civitátem David, quæ vocatur Béthlehem, ut profiterétur cum María (T.P. allelúia).

II

Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
et dispergéntur omnes qui operántur iniquitátem.
Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
perfúsus sum óleo úberi.
Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
Iustus ut palma florébit, *
sicut cedrus Líbani succréscet.
Plantáti in domo Dómini, *
in átriis Dei nostri florébunt.
Adhuc fructum dabunt in senécta, *
úberes et bene viréntes erunt,
ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
et non est iníquitas in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ascéndit Ioseph a Názareth in civitátem David, quæ vocatur Béthlehem, ut profiterétur cum María (T.P. allelúia).

V. Iustus germinábit sicut lílium (T.P. allelúia).
R. Et florébit in ætérnum ante Dóminum (T.P. allelúia).



De Epístola ad Hebræos
11, 1-16

Fides sanctorum patrum

Fratres: Est fides sperandárum substántia rerum, arguméntum non apparéntium. In hac enim testimónium consecúti sunt senes. Fide intellégimus aptáta esse sæcula verbo Dei, ut ex invisibílibus visibília fíerent.
Fide plúrimam hóstiam Abel quam Cain óbtulit Deo, per quam testimónium consecútus est esse iustus, testimónium perhibénte munéribus eius Deo; et per illam defúnctus adhuc lóquitur.
Fide Henoch translátus est, ne vidéret mortem, et non inveniebátur, quia tránstulit illum Deus. Ante translatiónem enim testimónium hábuit placuísse Deo; sine fide autem impossíbile est placére Deo: crédere enim opórtet accedéntem ad Deum quia est, et inquiréntibus se remunerátor sit.
Fide Noe, respónso accépto de iis quæ adhuc non videbántur, métuens aptávit arcam in salútem domus suæ; per quam damnávit mundum, et iustítiæ, quæ per fidem est, heres est insitútus.
Fide qui vocátur Abraham obœdívit in locum exíre quem acceptúrus erat in hereditátem; et éxiit nésciens quo iret. Fide demorátus est in terra repromissiónis tamquam in aliéna, in cásulis habitándo cum Isaac et Iacob coherédibus repromissiónis eiúsdem; exspectábat enim fundaménta habéntem civitátem, cuius ártifex et cónditor Deus.
Fide et ipse Sara stérilis virtútem in conceptiónem séminis accépit étiam præter tempus ætátis, quóniam fidélem crédidit esse eum qui repromíserat; propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emórtuo) tamquam sídera cæli in multitúdinem, et sicut aréna quæ est ad oram maris innumerábilis.
Iuxta fidem defúncti sunt omnes isti, non accéptis repromissiónibus, sed a longe eas aspiciéntes et salutántes, et confiténtes quia peregríni et hóspites sunt super terram. Qui enim hæc dicunt signíficant se pátriam inquírere. Et si quidem ipsíus meminíssent de qua exiérunt, habébant útique tempus reverténdi; nunc autem meliórem áppetunt, id est cæléstem: ídeo non confúnditur Deus vocári Deus eórum, parávit enim illis civitátem.


Rom 4, 20. 22; Iac 2, 22

R. In repromissióne Dei non hæsitávit diffidéntia, sed confortátus est fide, dans glóriam Deo; * Ideo reputátum est illi ad iustítiam (T.P. allelúia).
V. Fides cooperabátur opéribus illíus, et ex opéribus fides consummáta est. R. Ideo reputátum est illi ad iustítiam (T.P. allelúia).



Ex Sermónibus sancti Bernardíni Senénsis presbýteri
(Sermo 2, de S. Ioseph: Opera 7, 16. 27-30)

Fidelis nutritius atque custos

Omnium singulárium gratiárum alícui rationáli creatúræ communicatárum generális régula est, quod, quandocúmque divína grátia éligit áliquem ad áliquam grátiam singulárem, seu ad áliquem sublímem statum, ómnia charísmata donat, quæ illi persónæ sic eléctæ et eius offício necessária sunt atque illam copióse décorant.
Quod máxime verificátum est in sanctíssimo Ioseph, putatívo patre Dómini Iesu Christi et vero sponso regínæ mundi et dóminæ angelórum, qui ab ætérno Patre eléctus est fidélis nutrítius atque custos principálium thesaurórum suórum, scílicet Fílii eius et sponsæ suæ; quod offícium fidelíssime prosecútus est. Cui proptérea Dóminus ait: Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui.
Si cómpares Ioseph ad totam Ecclésiam Christi, nonne iste est homo eléctus et speciális, per quem et sub quo Christus est ordináte et honéste introdúctus in mundum? Si ergo Vírgini Matri tota Ecclésia sancta débitrix est, quia per eam Christum suscípere dignáta est; sic profécto post eam huic debet grátiam et reveréntiam singulárem.
Ipse enim est cláusula véteris testaménti, in qua patriarchális et prophetális dígnitas promíssum conséquitur fructum. Porro hic est solus, qui corporáliter possédit quod eis divína dignátio repromísit.
Profécto dubitándum non est, quod Christus familiaritátem, reveréntiam atque sublimíssimam dignitátem, quam illi exhíbuit dum ágeret in humánis tamquam fílius patri suo, in cælis útique non negávit, quin pótius complévit et consummávit.
Unde non immérito a Dómino subinfértur: Intra in gáudium Dómini tui. Unde, licet gáudium ætérnæ beatitúdinis in cor hóminis intret, máluit tamen Dóminus ei dícere: Intra in gáudium, ut mýstice innuátur quod gáudium illud non solum in eo sit intra, sed úndique illum circúmdans et absórbens, et ipsum velut abýssus infiníta submérgens.
Meménto igitur nostri, beáte Ioseph, et tuæ oratiónis suffrágio apud tuum putatívum Fílium intercéde; sed et beatíssimam Vírginem sponsam tuam nobis propítiam redde, quæ mater est eius, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat per infiníta sæcula. Amen.


Cf. Sir 51, 2-3

R. Fecit me Deus quasi patrem regis et dóminum univérsæ domus eius; * Exaltávit me, ut salvos fáceret multos pópulos (T.P. allelúia).
V. Adiútor et protéctor factus est mihi Dóminus in salútem. R. Exaltávit me, ut salvos fáceret multos pópulos (T.P. allelúia).



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut humánæ salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiæ commisísti, Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)