WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 1 ianuarii A.D. 2018
SANCTÆ DEI GENETRICIS MARIÆ
Sollemnitas

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Corde natus ex Paréntis
ante mundi exórdium
Alpha et Omega vocátus
ipse fons et cláusula
ómnium quæ sunt, fuérunt
quæque post futúra sunt.

Córporis formam cadúci,
membra morti obnóxia
índuit, ne gens períret
primoplásti ex gérmine,
mérserat quam lex profúndo
noxiális tártaro.

O beátus ortus ille,
Virgo cum puérpera
édidit nostram salútem
feta Sancto Spíritu,
et puer redémptor orbis
os sacrátum prótulit.

Ecce, quem vates vetústis
concinébant sæculis,
quem prophetárum fidéles
páginæ spopónderant,
émicat promíssus olim:
cuncta colláudent eum!

Glóriam Patri melódis
personémus vócibus;
glóriam Christo canámus,
matre nato vírgine,
inclitóque sempitérnam
glóriam Paráclito. Amen.


Ant. 1 O admirábile commércium! Creátor géneris humáni, animátum corpus sumens, de Vírgine nasci dignátus est; et, procédens homo sine sémine, largítus est nobis suam deitátem.

Psalmus 121
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cœlestem (Hebr 12, 22)

Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
"In domum Dómini íbimus".
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem, *
secúri sint diligéntes te.
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis.
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: "Pax in te!"
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. O admirábile commércium! Creátor géneris humáni, animátum corpus sumens, de Vírgine nasci dignátus est; et, procédens homo sine sémine, largítus est nobis suam deitátem.

Ant. 2 Quando natus es ineffabíliter ex Vírgine, tunc implétæ sunt Scriptúræ: sicut plúvia in vellus descendísti, ut salvum fáceres genus humánum. Te laudámus, Deus noster.

Psalmus 126
Vanus labor sine Domino
Dei œdificatio estis (1 Cor 3, 9)

Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
in vanum labórant qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
frustra vígilat qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere, †
et sero quiéscere, et manducáre panem labóris. *
Verúmtamen dabit ipse diléctis suis duplícia.
Ecce heréditas Dómini, fílii, *
merces fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
ita fílii iuventútis.
Beátus vir qui implévit pháretram suam ex ipsis; *
non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Quando natus es ineffabíliter ex Vírgine, tunc implétæ sunt Scriptúræ: sicut plúvia in vellus descendísti, ut salvum fáceres genus humánum. Te laudámus, Deus noster.

Ant. 3 Rubum, quem víderat Móyses incombústum, conservátam agnóvimus tuam laudábilem virginitátem. Dei Génetrix, intercéde pro nobis.

Canticum (Eph 1, 3-10)
De Deo salvatore

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo;
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remmisiónem peccatórum.
Secúndum divítias grátiæ eius, †
quæ superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia;
notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ *
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo, *
in dispensatiónem plenitúdinis témporum,
instauráre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Rubum, quem víderat Móyses incombústum, conservátam agnóvimus tuam laudábilem virginitátem. Dei Génetrix, intercéde pro nobis.


Gal 4, 4-5

Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.



V.  Verbum caro factum est, * Allelúia, allelúia.
R.  Verbum caro factum est, / Allelúia, allelúia.
V.  Et habitávit in nobis.
R.  Allelúia, allelúia.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Verbum caro factum est, / Allelúia, allelúia.


Lc 1, 46-55

Ant. Beátus venter, qui te portávit, Christe, et beáta úbera, quæ te lactavérunt, Dóminum et Salvatórem mundi, allelúia.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus venter, qui te portávit, Christe, et beáta úbera, quæ te lactavérunt, Dóminum et Salvatórem mundi, allelúia.



Christum Emmanuélem benedicámus, quem Virgo concépit et péperit. Eum súpplices exorémus:
Fili Vírginis Maríœ, exáudi nos.

Tu, qui Maríæ gáudia maternitátis concessísti,
- cunctis da paréntibus de fíliis suis mérito gaudére.
Fili Vírginis Maríœ, exáudi nos.

Rex pacífice, cuius regnum iustítia est et pax,
- tríbue ut quæ pacis sunt sectémur.
Fili Vírginis Maríœ, exáudi nos.

Qui venísti ut humánum genus Dei pópulum sanctum effíceres,
- omnes gentes, concórdes efféctas, in unum cóngrega.
Fili Vírginis Maríœ, exáudi nos.

Qui nascéndo víncula famíliæ astrinxísti,
- pérfice unitátem familiárum.
Fili Vírginis Maríœ, exáudi nos.

Qui nasci diébus nostri témporis voluísti,
- concéde defúnctis nasci ad diem æternitátis tuæ.
Fili Vírginis Maríœ, exáudi nos.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri præmia præstitísti, tríbue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Fílium tuum auctórem vitæ suscípere. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)