WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 1 ianuarii A.D. 2018
SANCTÆ DEI GENETRICIS MARIÆ
Sollemnitas

Nona



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed præmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.

Psalmus 125
Gaudium et spes in Deo
Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis (2 Cor 1, 7)

In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
facti sumus quasi somniántes.
Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
et lingua nostra exsultatióne.
Tunc dicébant inter gentes: *
"Magnificávit Dóminus fácere cum eis".
Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
facti sumus lætántes.
Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
sicut torréntes in austro.
Qui séminant in lácrimis, *
in exsultatióne metent.
Eúntes ibant et flebant, *
semen spargéndum portántes;
veniéntes autem vénient in exsultatióne, *
portántes manípulos suos.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 130
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11, 29)

Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me.
Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.
Speret Israel in Dómino, *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 127
Pax domestica in Domino
"Benedicat te Dominus ex Sion", id est: ex Ecclesia sua (Arnobius)

Beátus omnis qui timet Dóminum, *
qui ámbulat in viis eius.
Labóres mánuum tuárum manducábis, *
beátus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructífera *
in latéribus domus tuæ;
fílii tui sicut novéllæ olivárum *
in circúitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicétur homo, *
qui timet Dóminum.
Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;
et vídeas fílios filiórum tuórum. *
Pax super Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.


Bar 5, 3-4

Deus osténdet splendórem suum in te, Ierúsalem, omni qui sub cælo est. Nominábitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempitérnum: Pax iustítiæ et honor pietátis.

V. Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, allelúia.
R. Iustítia et pax osculátæ sunt, allelúia.



Orémus. Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri præmia præstitísti, tríbue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Fílium tuum auctórem vitæ suscípere. Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)